History of the Scottish expedition to Norway in 1612Michell, Thomas
History
History of the Scottish expedition to Norway in 1612
Michell, Thomas
Norway -- History -- Scottish Expedition, 1612
Neq^e abitus neq^e conductus literas habere; et nisi in hunc Ramsö
forte incidisset, ex Suecia discedendi potestatem sibi denegatam
fuisse; Spatio 4 annorum, tribus mensibus exceptis, nihil stipendii
se accepisse. Capitaneum suum nunc in Suecia prope Boosund commorari;
Se tres septimanas solummodo in Suecia substitisse; Nicopingi verò
Capitaneum suum liquisse: Et quamvis commeatum petiisset, nihil
tamen, nisi, abeas, abeas, se ab eo oretenus obtinuisse. A Duce
Gustavo, illum petere, minime ausum fuisse: Capitaneum suum, officia
sua, Suecis ulterius promisisse: sex prætereà Capitaneos, natione
Scotos, ibidem adhuc inservire: Dominum de la Barre, circa 500
Equites Suecos ducere; limites defendere; nullum alias peregrinum
superesse militem.
Sex cohortes, 600 Equitum numero, ex Livoniâ proximo vere exspectari.
Se audivisse, quòd in Suecia, ne unica quidem Germani militis cohors,
integra sit. De conscribendo externo milite, nihil sibi constare,
nisi de eo postquam comitia finem habuerint, quidpiam inaudiri possit.
Gustavum specioso illo verbo, accipietis, accipietis, creditores æra
residua exigentes, prensare et pascere.
Nullas se habere literas, præter unas Mercatoris, cujusdam, et
schedulam cambii, 150 Thalerorum, ad civem quendam Lubecensem,
Hermannum Scheflerum; prædictam schedulam Rostochium mittendam.
De salvi conductus Stuardi literis, nihil sibi constare. Stuardum
verò præter victum nihil accepisse; ibidem hiemem consumpturum.
Non esse legatum, Stuardum: Rusticos quidem ita eum nuncupare: primò
ibidem à se visum.
Suecos maximâ consternatione percitos; destitui militibus; post
comitia, huc legatos missum iri; Regem Carolum, à populo devoveri;
Naves prope Stockholmiam, non nautis, sed Rustica plebe, regi; Pane
et halece, vulgò Strömling, victitare: In Muscovia etiam milites fame
perire.
Suecum non habiturum peregrinum, siquidem optimus hisce in oris jam
adsit, militem.
Alterum illum Locum-tenentem, qui nunc Hafniæ, præterita æstate
in Suecia, antea verò in Livonia militasse; ab hisce aliena non
relaturum.
Quod hæc omnia, ut supra consignata sunt, ita interrogaverimus, et
responsiones ad interrogata factas, præsentes audiverimus, manuum
nostrarum subscriptione et sigillis testamur.
Actum Friderichsburgi, 19 die Decembris 1611.
GEORGIUS LUNG,
Sacr^æ Reg^æ M^{tis}
Daniæ, etc., in
Orum præfectus,
et summus
Dux.
JOACHIMUS BULOW,
Sacr^æ R^æ Ma^{tis}
Daniæ, etc., in Friderichsburg
præfectus,
Equitum magister.
THOBIAS LAUTERBRAOS,
Sacr^æ Reg^æ Ma^{tis} Daniæ,
etc., exteraram nationum
Cancellariæ Secretarius.
_Translation of the foregoing._
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account