Hours with the Mystics: A Contribution to the History of Religious OpinionVaughan, Robert Alfred
Religion
Hours with the Mystics: A Contribution to the History of Religious Opinion
Vaughan, Robert Alfred
Mysticism -- History
Fateor et mihi adventasse Verbum, in insipientia dico, et pluries.
Cumque sæpius intraverit ad me, non sensi aliquoties cum intravit.
Adesse sensi, adfuisse recordor, interdum et præsentiæ potui introitum
ejus, sentire nunquam, sed ne exitum quidem.... Qua igitur introivit? An
forte nec introivit quidem, quia non deforis venit? Neque enim est unum
aliquid ex iis que foris sunt. Porro nec deintra me venit quoniam bonum
est, et scio quoniam non est in me bonum. Ascendi etiam superius meum:
et ecce supra hoc Verbum eminens. Ad inferius quoque meum curiosus
explorator descendi: et nihilominus infra inventum est. Si foras aspexi,
extra omne exterius meum comperi illud esse: si vero intus, et ipsum
interius erat.... Ita igitur intrans ad me aliquoties Verbum sponsus,
nullis unquam introitum suum indiciis innotescere fecit, non voce, non
specie, non incessu. Nullis denique suis motibus compertum est mihi,
nullis meis sensibus illapsum penetralibus meis: tantum ex motu cordis,
sicut præfatus sum, intellexi præsentiam ejus; et ex fuga vitiorum
carnaliumque compressione affectuum, &c.—_In Cantica, Serm._ lxxiv. 5,
6. The metaphors of Bernard are actual sounds, sights, and fragrances
with St. Theresa. From this sensuous extreme his practical devotion is
as far removed, on the one side, as from the cold abstraction of
Dionysius on the other. His contemplation is no staring at the Divine
Essence till we are blind—no oblivion or disdain of outward means. We
see God, he says, not as He is, but as He wills—sicuti vult non sicuti
est. So when describing that ascent of the soul to God, or descent of
God into the soul, which constitutes Union, he says,—In Spiritu fit ista
conjunctio.... Non ergo sic affecta et sic dilecta (anima) contenta erit
omnino vel illa, quæ multis per ea quæ facta sunt; vel, illa quæ paucis
per visa et somnia facta est manifestatio sponsi, nisi et speciali
prærogativa intimis illum affectibus atque ipsis medullis cordis cœlitus
illapsum suscipiat, habeatque præsto quem desiderat non figuratum, sed
infusum: non apparentem sed afficientem; nec dubium quin eo jucundiorem,
quo intus, non foris. Verbum nempe est, non sonans, sed penetrans; non
loquax, sed efficax; non obstrepens auribus, sed affectibus blandiens,
&c.—_In Cantica, Serm._ xxxi. 6 and 1. Comp. also his remarks at the
close of the sermon, on the difference between faith and sight, p. 2868.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account