Sic sacrificium istud instituit,
Cujus officium committi voluit
Solis Presbyteris, quibus sic congruit
Ut sumant, et dent ceteris.
Panis angelicus fit panis hominum:
Dat panis coelicus figuris terminum:
O res mirabilis! manducat Dominum,
Pauper, servus, et humilis.
Te, trina Deitas, unaque, poscimus;
Sic nos tu visita sicut te colimus:
Per tuas semitas duc nos quo tendimus,
Ad lucem quam inhabitas.
AD LAUDES.
Verbum supernum prodiens,
Nec Patris linquens dexteram,
Ad opus suum exiens,
Venit ad vitae vesperam.
In mortem a discipulo
Suis tradendus aemulis,
Prius in vitae ferculo
Se tradidit discipulis.
Quibus sub bina specie
Carnem dedit et sanguinem;
Ut duplicis substantiae
Totum cibaret hominem.
Se nascens dedit socium,
Convescens in edulium:
Se moriens in pretium,
Se regnans dat in praemium.
O salutaris Hostia,
Quae coeli pandis ostium:
Bella premunt hostilia;
Da robur, fer auxilium.
Qui carne nos pascis tua,
Sit laus tibi, Pastor bone,
Cum Patre cumque Spiritu,
In sempiterna secula.
AD SECUNDAS VESPERAS.
Pange, lingua, gloriosi
Corporis mysterium,
Sanguinisque pretiosi
Quem in mundi pretium,
Fructus ventris generosi,
Rex effudit gentium.
Nobis datus, nobis natus
Ex intacta Virgine,
Et in mundo conversatus,
Sparso verbi semine,
Sui moras incolatus
Miro clausit ordine.
In supremae nocte coenae
Recumbens cum fratribus.
Observata lege plene,
Cibis in legalibus,
Cibum turbae duodenae
Se dat suis manibus.
Verbum caro panem verum
Verbo carnem efficit:
Fitque sanguis Christi merum;
Et si sensus deficit,
Ad firmandum cor sincerum
Sola fides sufficit.
Tantum ergo Sacramentum
Veneremur cernui;
Et antiquum documentum
Novo cedat ritui:
Praestet fides supplementum
Sensuum defectui.
Genitori, genitoque
Laus et jubilatio,
Salus, honor, virtus quoque
Sit et benedictio:
Procedenti ab utroque
Compar sit laudatio.
AD PRECES SEROTINAS.
(_Per Octavam._)
Adoro te devote, latens Deitas
Quae sub his figuris vere latitas:
Tibi se cor meum totum subjicit,
Quia te contemplans totum deficit.
Visus, tactus, gustus in te fallitur,
Sed auditu solo tuto creditur:
Credo quidquid dixit Dei Filius;
Nil hoc Veritatis verbo verius.
In cruce latebat sola Deitas,
At hic latet simul et humanitas:
Ambo tamen credens atque confitens,
Peto quod petivit Latro poenitens.
Plagas, sicut Thomas, non intueor;
Deum tamen meum te confiteor:
Fac me tibi semper magis credere,
In te spem habere, te diligere.
O memoriale mortis Domini,
Panis vivus, vitam praestans homini,
Praesta meae menti de te vivere,
Et te illi semper dulce sapere.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account