Sit suprema laus Parenti,
Qui creavit omnia:
Filioque qui redemit
Morte nos volens sua:
Par et illi, cujus almo
Confovemur halitu.
AD LAUDES.
Quae gloriosum tanta coelis evocat
Te, Christe, causa? tune rursum visere
Mundum redemptor? tune Judex seculi?
Novumne prodis ultor hostem perdere?
Heu quam cruentus persecutor! quam ferox
Insurgit! horret, ac fugit grex qua premit;
Humana tanto nulla par hosti manus:
Te, Christe, sparsae vindicem poscunt oves.
Hunc ergo voce victor una subjicis;
Totum sed uno subdis in Saulo tibi,
Vincisque mundum; sternis ut mox erigas,
Agnisque praedam dividat lupus tuis.
Sit Trinitati sempiterna gloria,
Honor, potestas, atque jubilatio,
In unitate, quae gubernans omnia,
Per cuncta regnat seculorum secula.
Feb. 2.
IN PRAESENTATIONE DOMINI.
AD PRIMAS VESPERAS.
Templi sacratas pande, Sion, fores;
Christus sacerdos intrat et hostia:
Cedant inanes veritati,
Quae se animis aperit, figurae.
Non immolandi jam pecudum greges,
Fumabit ater non cruor amplius;
En ipse placando Parenti
Ipse suis Deus adstat aris.
Virgo latentis conscia Numinis,
Demissa vultus, quem peperit Deum,
Hunc gestat ulnis; pauperumque
Munera fert teneras volucres.
Hic omnis aetas, omnis et adstitit
Sexus, propinquo Numine plenior;
Omnes anhelantis tot annos
Nunc fidei pretium reportant.
Testes tot inter, magnanimo, Deus,
Tibi litabat firma silentio
Verbi silentis muta mater:
Cuncta animo penitus premebat.
Sit summa Patri, summaque Filio,
Sanctoque compar gloria Flamini.
Sanctae litemus Trinitati
Perpetuo pia corda cultu.
AD OFFICIUM NOCT.
Fumant Sabaeis templa vaporibus;
Nos sacra poscunt: jam praeit hostia;
Sequamur omnes, et vicissim
Puro animo memores litemus.
Lumen ministret splendidior fides:
Ministret ignes flammea caritas;
Fundatque divinos honores
Innocuae bona fama vitae.
Vitae nocentis quid trahimus moras?
Sit fas beato cum sene commori;
Ut quem sub aris immolatum
Vidimus, hoc etiam fruamur.
Sit summa Patri, summaque Filio,
Sanctoque compar gloria Flamini;
Sanctae litemus Trinitati
Perpetuo pia corda cultu.
AD LAUDES.
Qui sacris hodie sistitur aris,
Stat signum populis omnibus infans:
Idem Judaicae gloria gentis,
Et toti nova lux addita mundo.
Plausus insolitos audit uterque
Miraturque parens: vota faventum
Votis excipiunt, et sua laetis
Gratantum ominibus gaudia miscent.
Afflatae subito Numine mentes
Vix sese capiunt: spesque salutis
Hac inclusa tenus corde sub imo,
Ipsis jam manibus prensa tenetur.
Quem videre procul mente Prophetae,
Nunc te das oculis, Christe, fruendum;
Mox idem feries, ora resolvens,
Dictis attonitas grandibus aures.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account