In te potestas clavium, Petre, eminet;
Te, Paule, flumen irrigat scientiae:
Uterque Pastor, et magister, et parens,
Olimque mundo destinati judices.
Infirmitatem carnis experti tamen,
Nostis caducam fictilis testam luti;
Et consecuti gratiam, clientibus
Praestatis ultro quam pie poscunt opem.
Vos ergo votis supplicum solemnibus
Adeste: lapsis impetrate gratiam;
Ut Christianis assequamur moribus,
Quae sancta mundo tradidistis dogmata.
Sit sempiterno sempiterna laus Patri:
Petro supernus quem revelavit Pater,
Aeterne Fili, laus tibi sit maxima:
Sit par supremo laus decusque Flamini.
AD OFFICIUM NOCT.
Orbe nunc toto celebrentur ambo
Principes, orbis decus atque lumen,
Mille qui Christo peperere verbi
Semine gentes.
Auctor incoepti Deus: ille terras
Incolens, primas tibi, Petre, defert;
Mox vocat Paulum, seperas regressus
Victor ad arces.
Alter aeterni Patris eruditur
Voce delapsa: super astra raptus
Alter arcanae sacra veritatis
Flumina potat.
Quanta sub vili latitat potestas
Corpore! infirmos tua sanat umbra,
Petre: lethales tua, Paule, pellunt
Lintea morbos.
Mergitur ponto superante Petrus;
Naufragum Paulus fluitat per aequor:
Christe, ades, saevosque jubes utrique
Parcere fluctus.
Heu! fidem cernis titubare nostram:
Tu vacillantes rege, Christe, gressus.
Fac, Deus, tantos docili sequamur
Corde magistros.
AD LAUDES.
Jam nil Hebraeis, Gentium plebs, invide,
Dignata eisdem, fausta plebs, honoribus:
Ovile summus Pastor expandit suum,
Novusque primo grex adunaris gregi.
Promissa Patrum, Christe, natus exequi,
De stirpe Jacob quaeris amissas oves;
Petrumque, primo quem locavisti gradu,
Tanto labori sufficis vicarium.
Divina Gentes at simul clementia
Respectat; illis, Paule, Doctor mitteris:
Arcana profers tu Dei mysteria;
Tu christianae praeco fulges gratiae.
Utrimque fervet uberi fructu labor:
Judaeus, an sis barbarus, nil interest:
Diversa quamquam sors duobus obtigit,
Par universi cura succendit gregis.
Sit sempiterno sempiterna laus Patri:
Petro supernus quem revelavit Pater,
Aeterne Fili, laus tibi sit maxima:
Sit par supremo laus decusque Flamini.
AD SECUNDAS VESPERAS.
Tandem laborum, gloriosi principes
Fructum tenetis: fana passim corruunt:
Quin ipsa late Roma victrix gentium,
Se Christiano jam stupet subdi jugo.
Saevit Tyrannus; at triumphant victimae:
Alter per ensem victor, alter per crucem,
Coelo coronam laureati possident;
Fususque sanguis Christianos seminat.
Superba sordent Caesares cadavera,
Queis urbs litabat impii cultus ferax:
Apostolorum gloriatur ossibus,
Fixamque adorat collibus suis crucem.
Nunc o cruore purpurata nobili,
Novisque felix Roma conditoribus,
Horum trophaeis aucta, quanto verius
Regina fulges orbe toto civitas;
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account