Ornant revinctos invidendae compedes;
Nec ponderosae, quas amor leves facit:
Non densa tetri carceris nox obsidet,
Aeterna summo quos manet coelo dies.
Dulces catenae, quae reum non arguunt,
Sed Christi amantem quae probant Apostolum!
Regum coronis, aureis monilibus,
Vos sacra pluris aestimamus vincula.
Patri supremo sit suprema gloria;
Tibique laudes totus orbis concinat,
Aeterne Fili, splendor aeterni Patris:
Compar sit almo laus decusque Flamini.
AD LAUDES ET SECUNDAS VESPERAS.
Petrum, tyranne, quid catenis obruis,
Jubesque condi carceris nigro specu?
Quid trux satelles ante limen excubat?
Carcer, satelles, vincla non Petrum tenent.
Fulgens ab alto venit Ales aethere;
Recedit horror, et fugat noctem dies:
Jubente Christo, rupta vincla concidunt;
Panduntur ultro clausa ferro limina.
Coelestis ille ductor ostendit viam:
It Petrus; atque somnium quod fit, putat.
Verum, recepta mente, victricem Dei
Suae salutis certus agnoscit manum.
Lux nostra, Christe, nostra libertas, vides
Quibus catenis vinciant nos crimina,
Et quanta nostris incubet nox mentibus:
Caecis diem fer, rumpe vinctis vincula.
Patri supremo sit suprema gloria;
Tibique laudes totus orbis concinat,
Aeterne Fili, splendor aeterni Patris;
Compar sit almo laus decusque Flamini.
Aug. 6.
IN TRANSFIGURATIONE DOMINI.
AD PRIMAS ET SECUNDAS VESPERAS.
Hoc, jussa quondam rumpimus
Festo die silentia:
Celata dudum jam decet
Vulgare nos mysteria.
Montis sub alto vertice,
Tribus vocatis testibus,
O Christe, visus hactenus
Terris homo, pates Deus.
Tuae latens lucis jubar
Sacros in artus effluit;
Vestis tuo te numine,
Tibique totus redderis.
Coelo tonante, protinus
Audita summi vox Patris:
Te, nube rupta, Filium,
Quo gloriatur, asserit.
Hic est Magister omnium,
Quem pronus orbis audiat.
Silete, mortales: Deus
Qui nos docet, fatur Deus.
Qui, nube rupta, te palam
Natum vocavit, laus Patri;
Tibique Nato; nec minor
Laus utriusque Flamini.
AD OFFICIUM NOCT.
Quam nos potenter allicis!
Te, Christe, quando detegis,
Te, quando celas, providus
Nobis peraeque consulis.
Hic nos adoptat filios,
Qui te vocavit Filium;
Sponsor futurae gloriae
Dat certa nobis pignora.
E nube quid, Pater, probas?
De monte, Fili, quid doces?
Umbris procul cedentibus,
Restabat una veritas.
Ut jussa Patris impleas
Mactanda mundo victima,
Formam resumens pristinam,
Mortalitati redderis.
Fac, Christe, qui nobis lates,
Obscura dum regit fides,
Fracto solutos corpore
Nos te videre, te frui.
Qui, nube rupta, te palam
Natum vocavit, laus Patri;
Tibique Nato; nec minor
Laus utriusque Flamini.
AD LAUDES.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account