Ecce, saltantis pretium puellae,
Fertur in disco caput amputatum:
Haec cruentatis nova proferuntur
Fercula mensis.
Quae rudes sylvis populos docebat,
Quae Deum tota resonabat aula,
Illa vox, eheu! gladio resecta,
Muta silebit.
Occidit Vates, et adhuc timetur,
Vox silet verbi, cruor ille clamat:
Sancta fraterni temerata carpit
Foedera lecti.
Nube sub densa jubar involutum
Venerat caecis aperire seclis:
Sole maturo, velut umbra, cessit
Lucifer Orbi.
Summa laus Patri, genitoque Verbo:
Et tibi compar, utriusque nexus
Spiritus semper, Deus unus omni
Temporis aevo.
AD SECUNDAS VESPERAS.
Omnibus manat cruor ecce venis:
Hinc sitim longam satia, tyranne;
Et cibos inter paterasque puro
Sanguine liba.
Ut caput vidit, dapibus paratis,
Triste fumanti natitare tabo,
Haesit, impastis fremuitque mensis
Funeris auctor.
Non tamen frontis gravitas serenae
Cessit immiti violata ferro:
Dura mitescit placido sub ore
Mortis imago.
Sic suo rursum Deus hunc praeire
Nuntium Christo jubet, inferisque
Ferre praeconem nova liberandi
Gaudia mundi.
Qui Deo plenus rigidis futurum
Moribus Christum rudis exprimebat;
Debuit dura quoque morte totum
Reddere Christum.
Summa laus Patri, genitoque Verbo;
Et tibi compar, utriusque nexus
Spiritus semper, Deus unus omni
Temporis aevo.
Sept. 2.
SS. LAZARI, MARIAE, ET MARTHAE.
AD PRIMAS VESPERAS.
Flagrans amore, perditos
Dum nos Redemptor quaereret,
Defessus ad Martham Deus
Sese recepit hospitam.
Beata, quae tantum suis
Amica tectis hospitem
Fovere gaudet, et Deo
Inferre convivae dapes!
Dum Martha pascit, pascitur
Maria felix; ac sedens,
Magnoque tuta Judice,
Partem potitur optimam.
Nunc, Martha, nunc sedens Deo,
Et ipsa Verbo pasceris;
Et juge se tuus tibi
Conviva dat convivium.
Da, Christe, Sanctorum quies,
Sic nos ad unum tendere
Per multa, posthac optima
Ut parte possimus frui.
AD OFFICIUM NOCT.
Redditum luci, Domino vocante,
Lazarum, turbae, domitamque mortem
Laudibus festis, modulisque sacri
Dicite cantus.
Ille qui Christum meruit frequenti
Hospitem gaudens recreare mensa,
Foetidus clauso, data praeda morti,
Conditur antro.
Heu! tua praesens ope si jacenti,
Fata qui praescis, Deus, astitisses;
Viveret, necdum premerentur atra
Lumina nocte.
Jamque mors vitae Domino solutam,
Si jubes, reddet spoliata praedam;
Nunc et extinctus superas amicus
Surget ad auras.
Ecce dilecti lacrymis honoras
Hospitis funus, fremituque prodis
Quam pio plangas, Pater, impiorum
Corde ruinam.
Ut Patrem semper pia Spiritumque
Omne plebs tecum celebret per aevum
Christe, credentes animas secundae
Eripe morti.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account