Custodes hominum psallimus Angelos,
Naturae fragili quos Pater addidit
Coelestis comites, insidiantibus
Ne succumberet hostibus.
Nam quod corruerit proditor Angelus,
Concessis merito pulsus honoribus,
Ardens invidia, pellere nititur
Quos coelo Deus advocat.
Huc custos igitur pervigil advola,
Avertens patria de tibi credita
Tam morbos animi, quam requiescere
Quidquid non sinit incolas.
Qui lucis Pater est, gloria sit Patri:
Qui lux ipsa Patris, gloria Filio:
Amborumque tibi, nexus amabilis,
Compar gloria, Spiritus.
AD LAUDES.
Regnator orbis summus et arbiter,
Cui prona servit curia Coelitum,
Quae voce sola tu creasti,
Perpetua regis ipse cura.
Nobis fideles providus Angelos
Missos Olympo suppeditas duces,
Qui nos tot obsessos periclis
Incolumes sine labe servent:
Ne nos malignis fraudibus occupans,
Incauta fallat pectora subdolus
Suasor malorum; ne redemptam
Abripiat lanietque praedam.
Laus summa Patri, summaque Filio;
Tibique compar gloria, Spiritus,
Qui per salutis tot ministros
Das patrias remeare sedes.
Oct. 31.
IN VIGILIA OMNIUM SANCTORUM.
AD OFFICIUM NOCT.
Pugnate, Christi milites,
Fortes fide resistite:
Immensa promisit Deus
Pio labori praemia.
Non ille fluxas ac leves
Palmas dabit vincentibus;
Sed lucis aeternae decus,
Et pura semper gaudia.
Mentes beatas excipit
Formosa Coelitum domus:
Hic turba, coelis altior,
Subjecta calcat sidera.
Caduca vobis praemia
Offert levis mundi favor:
Vultus ad astra tollite;
Hic ipse fit merces Deus.
Qui nos coronat, laus Patri,
Laus, qui redemit, Filio;
Alma juvans nos gratia,
Sit par tibi laus, Spiritus.
AD LAUDES.
Coelestis, O Jerusalem,
Mansura semper civitas,
O ter beati, quos tuis
Cives recondis moenibus!
Tu pacis aeternae domus,
Dilecta Sanctorum quies,
Sedes Deo fruentium,
Regis superni curia.
Hic in throno sedens Deus
Cunctos beat praesentia:
Hic sol perennis, splendido
Affulget Agnus lumine.
Hac sede, quo datur frui
Nil dulce turbat otium:
Hic unus est Sanctis labor
Dei vacare laudibus.
Huc certa nos spes evocat,
Huc vota tendant omnia:
Nec terreat brevis labor:
Aeterna quos merces manet.
Perennis o Sol patriae,
Jesu, tibi sit gloria,
Cum Patre, cumque Spiritu,
In sempiterna secula.
Nov. 1.
IN FESTO OMNIUM SANCTORUM.
AD PRIMAS ET SECUNDAS VESPERAS.
Coelo quos eadem gloria consecrat,
Terris vos eadem concelebrat dies:
Laeti vestra simul praemia pangimus,
Duris parta laboribus.
Jam vos pascit Amor, nudaque Veritas;
De pleno bibitis gaudia flumine;
Illic perpetuam mens satiat sitim,
Sacris ebria fontibus.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account