Aeterna laus et gloria
Uni sit et trino Deo,
Qui moris unius sacra
Nos pacis in domo locat.
AD VESPERAS.
O quam juvat fratres, Deus,
Unum quibus Christus caput
Vitale robur sufficit,
Uno moveri spiritu!
Quam dulce laudes dicere
Una tibi cunctos domo,
Precumque ceu facta manu,
Inferre vim gratam tibi!
Hanc quisque diligat domum;
Hanc pace concors recreet:
Vae dira qui spargit malus
Dissensionum semina.
Sed damna cedunt in lucrum
Te, Christe, diligentibus;
Augent coronas praelia;
Prosuntque, dum nocent, mali.
Vox blanda saevit tristius,
Dum pectus incautum subit,
Lapsuque caeco dulcibus
Laudum venenis inficit.
Praesta, beata Trinitas,
Ut caritate mutua
Prosimus alter alteri,
Regnemus et polo simul.
FERIA IV.
AD OFFICIUM NOCT.
Miramur, o Deus, tuae
Recens opus potentiae,
Quae scripta scintillantibus
Refulget astrorum globis.
Ut sol diei, candida
Sic luna nocti praesidet;
Exercitu totum novo
Discriminant stellae polum.
At ipse, coelorum decus,
Sol novit occasus suos:
Sunt certa lunae tempora,
Statique lapsus siderum.
Jugi rotata turbine
Furantur et reddunt diem:
Tu semper idem, nescius
Mortalium spem fallere.
Turbata quid mens fluctuet?
Cura paterna nos regis:
Aeterna si cordi salus,
Aeterna nos salus manet.
Suprema laus et gloria
Uni sit et trino Deo,
Suo reponi qui jubet
Curas et angores sinu.
AD LAUDES.
Promittis, et servas datam
Immobilis fidem, Deus;
Hanc mane primo sedula
Reposcimus fidem prece.
Promittit atque decipit
Incertus et fallax homo;
Sic quassa, si incumbas super,
Arundo transfiget manum.
Beatus ergo, qui tuo
Se totus abdit in sinu:
Hac arce tutum turbinis
Vis nulla de statu quatit.
Ne cor vacillet, obligas
Temet sacramento, Deus:
Spes nixa tanto pignore,
Aeterna jam prensat bona.
Jam mente praesumens polum,
Secura sublimi throno
Assistit, et coelestium
Praelibat undas fluminum.
Fons o perennis gratiae,
Colenda semper Trinitas,
Te spem salutis unicam
Da mente tota quaerere.
AD VESPERAS.
Horres superbos, nec tuam
Das alteri laudem, Deus:
Humana nil isthinc sibi
Decerpat arrogantia.
Ingrata quippe mens tuae
Fluenta sistit gratiae;
Tristique marcescit statim,
Ceu gramen exustum siti.
Ut servus in manus heri
Intenta figit lumina;
Sic ora sacris montibus
Non dimovemus anxii.
Desideratam si dare
Opem moraris; spes tamen,
Tenacis instar ancorae,
Immota fundat pectora.
Sit summa Patri gloria:
Sit summa Nato, qui dedit
Nobis futurae Spiritum
Hereditatis obsidem.
FERIA V.
AD OFFICIUM NOCT.
Iisdem creati fluctibus
Pisces natant, volant aves:
Utrumque mortali genus
Paratur esca corpori.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account