Introduction to Anatomy, 1532: With English translation and an introductory essay on anatomical studies in Tudor England by C.D. O'Malley and K.F. Russell.Edguard, David
History
Introduction to Anatomy, 1532: With English translation and an introductory essay on anatomical studies in Tudor England by C.D. O'Malley and K.F. Russell.
Edguard, David
Anatomy -- Study and teaching -- England -- History -- 16th century; Human anatomy -- Early works to 1800
tera enim extremitate clauditur, ut coctio-
ni subseruiat cōmodius, uentriculi cuius-
dam modo. Hinc igitur rei nomen. Atqꝫ
intestina quidem crassiora tot sint.
ILEON excipit cæcum, intestinum
in crebros intortum sinus a qua figura et
Græci nomen illi fecerunt παρα του ἐιλεῖ-
σθαι .i. ab inuoluendo, cuius morbus et
iliacus dicitur. Illi ieiunum adheret. Hoc
ieiuni nomen corporum dissectores in-
testino dederunt ab euentu quòd semper
inane reperiatur, et nihil continere. Iecur
enim auulsit prius quicquid haberet in se
ieiunum. Assurgit supra hæc intestina
omnia, duodenum quod ieiuno inferne,
superne Pylωro affigitur. Græcis δωδεκα
δάκτῦλοµ uocatur à duodecim digitorū
mensura. Tria hæc substantiæ suæ ratio-
ne appellentur gracilia intestina.
VENTRICVLVS sub transuerso
septo locatus est, cuius os superius in
[Illustration: page image]
quod œsophagus terminatur, stoma-
chus proprie appellatur, inferius per
q__uod_ intestina alimentū deriuatur πυλωρος
dicitur.
LIEN RARAE sustantiæ uiscus,
uentriculo adiacet ad sinistrum latus
et iecur ad dexterum Hypochondrium,
hoc rotundum, ac quadam tenus lunare,
illud oblongum, ac ueluti quadratum.
Vtriusqꝫ horum gibbosa pars ad inferio-
res costas pertinet. Quod in alterutro cō-
cauum est, id et uentriculo est proximum.
Iecur sanguinē gignit. Lien eundē repur-
gat ab atrabile. Inuaugescit Lien cū reli-
qui corporis dispendio. Iecoris magnitu-
do totius corporis compagi utilis est,
quòd sanguinē et naturalē spiritū summi-
nistret ubertim. Iecur habet suas penu-
las quos Græci λοβούς nominant, inter-
dum treis, interdum plureis, in cuius ca-
uo et uessicula fellis prominet, qua san-
[Illustration: page image]
guis à bile defecatus et purus euadit.
Cuius utiqꝫ uessiculæ exhalatione et tran-
spiratu inficiuntur nonnunquam duode-
num et ieiunum, nonnunquam et pungi
se senciunt, si transpiratus maior sit et bi-
lis mordacior.
À IECORIS concauo uena portæ
oritur: multis exilibus iecoris uenis con-
currentibus ex quibus ea una constat. E
diuerso rursus in innumeras eadem spar-
gitur parteis, uenarumq́ꝫ immensam red-
dit multitudinem, quæ postea passim in-
testinis propè omnibus inseruntur, ad
mistis unâ membranulis adiposis, ut nu-
trimentalem substantiam iecori suppedi-
tent in sanguinis generationem. Chilus
namqꝫ cibusq́ꝫ à uentriculo statim ad in-
testina demittitur concædente exitū py-
lωro, ubi primum accæperit uentriculus
quantum usibus suis sufficiat, et coctio-
nem suam perægerit qui nisi et in sangui-
[Illustration: page image]
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account