Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, May 1865 — John Shaqi
Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, May 1865
History
Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, May 1865
Catholic Church -- Ireland -- Periodicals; Catholic Church -- Periodicals
The letter to Dr. Murray enclosed a separate paper, of which the following
is a copy:—
“De Beato Thaddeo Episcopo Hiberniae.
“Anno Domini millesimo quadringentesimo nonagesimo secundo, die
vigesima quarta Octobris, Eporediae (antiquae urbis Transalpinae
in Pedemontio) postremum obiit diem in hospitio peregrinorum sub
titulo Sancti Antonii, quidam viator incognitus; atque eodem
instante lux mira prope lectum in quo jacebat effulsit, et
Episcopo Eporediensi apparuit homo venerandus, Pontificalibus
indumentis vestitus. THADDEUM MACHAR Hiberniae Episcopum illum
esse innotuit ex chartis quas deferebat, et in Cathedrali ejus
corpus solemni pompa depositum est sub altari, et in tumulo Sancti
Eusebii Episcopi Eporediensis, atque post paucos dies coepit multa
miracula facere.
“Acta et documenta ex quibus ejus patria et character episcopalis
tunc innotuerunt, necnon ad patratorum miraculorum seu prodigiorum
memoriam exarata, interierunt occasione incendii quo seculo xvii.
Archivium Episcopale vastatum est. In quadam charta pergamena
caracteribus Gothicis scripta, quae in Archivio Ecclesiae
Cathedralis servatur haec leguntur:
“Marmoreis tumulis hoc templo Virginis almae
Corpora Sanctorum plura sepulta jacent
Martinus hic . . . . .
. . . . . . . .
Inde Thaddeus adest, quem misit Hibernia praesul
Sospite quo venit saepe petita salus,
Regia progenies alto de sanguine Machar,
Quem nostri in Genua nunc Latiique vocant.
Ingemuit moriens, quem Hiberno sidere cretum
Non Cariense tenet, non Clovinense solum.
Sic visum superis; urbs Eporedia corpus
Templo majore marmoreo claudat opus.
Hic jacet Eusebii testudinis ipse sacello,
Pauperiem Christi divitis inde tulit.
Hunc clarum reddunt miracula sancta: beatus
Exstat: et in toto dicitur orbe pius.
Huc quicunque venis, divum venerare Thaddeum
Votaque fac precibus: dicque viator, Ave.
Mille quadringentos annos tunc orbis agebat
Atque Nonagenos: postmodum junge duos.
“Verbis illis _solum Cariense_ vel _Cloviense_ et _Clovinense_
designari a poeta civitates Hiberniae in quibus Thaddeus aut natus
aut Episcopus fuerit, putandum est, forsan Clareh, Carrick.
“Quamobrem exquiritur utrum in Hibernia habeatur notitia hujus
Episcopi THADDEI MACHAR—loci ubi natus fuerit,—ejus familiae, quae
regia seu princeps supponitur in poesi,—civitatis seu ecclesiae in
qua fuerit Episcopus. Desiderantur quoque notitiae si quae
reperiri poterunt et documenta quibus illius vita et gesta
illustrari possint; insuper utrum labente saeculo xv. aliqua
persecutio in Hibernia adversus Episcopos facta sit, quemadmodum
argumentari licet ex quibusdam Epistolis Innocentii VIII. circa
immunitatem ecclesiasticam”.—(_End of paper_).
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account