Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, May 1865 — John Shaqi
Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, May 1865
History
Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, May 1865
Catholic Church -- Ireland -- Periodicals; Catholic Church -- Periodicals
4266. In celebratione Nuptiarum quae fit extra diem Dominicum vel alium
diem festum de praecepto seu in quo occurrat duplex primae vel secundae
classis etiamsi fiat officium et Missa de Festo duplici per annum sive
majori sive minori dicendam esse Missam pro sponso et sponsa in fine
Missalis post alias Missas votivas specialiter assignatam: in diebus vero
Dominicis aliisque diebus festis de praecepto ac duplicibus primae et
secundae classis dicendam esse Missam de Festo cum commemoratione Missae
pro sponso et sponsa. Atque ita decrevit et servari mandavit. Die 20
Decembris 1783. Factaque deinde per me Secretarium de praedictis
Sanctissimo Domino Nostro Pio PP. VI. relatione Sanctitas sua praefatum
Sac. Cong. generale Decretum confirmavit, et ubique exequutioni dandum
esse praecepit. Die 7 Januarii 1784
4394. Verumtamen cum interea nonnulla excitata fuerint dubia circa
rubricam in haccelebranda Missa servandam, et Parochorum sensus sit varius
quippe quia aliqui eidem Missae Hymnum Angelicum adjiciendum censent cum
vers. Ite, Missa est in fine, alii vero etiam Symbolum Nicenum legendum
putant, ea freti ratione quod haec Missa ceu solemnis et pro re gravi
haberi debeat: ideo ad amputandas controversias et dubitationes utque ab
omnibus unus idemque conveniens ritus servetur: sacra Rituum Congregatio,
me subscripto secretario referente, re mature discussa, declaravit atque
decrevit quod firma remanente dispositione praefati Decreti quoad
designationem dierum in quibus Missa votiva pro sponso et sponsa celebrari
potest, eamdem esse votivam privatam, proindeque semper legendam sine
Hymno Angelico et symbolo Nicaeno cum tribus orationibus, prima videlicet
ejusdem Missae votivae propria ut habetur in fine Missalis secunda et
tertia diei currentis ut in Rubric. Tit. vii. num. 3, de
Commemorationibus, Benedicamus Domino in fine, et ultimo Evangelio S.
Johannis. Et ita decrevit die 28 Februarii 1818.
4437. Cum per Decretum Generale S. hujus Congregationis die 20 Decembris
1783 dies designentur, quibus Missa pro sponso et sponsa etiam diebus
excludentibus duplicia per annum, ideoque etiam infra octavam Epiphaniae,
in vigilia Pentecostes, et infra octavam privilegiatam sanctissimi
Corporis Christi: alii vero putant his etiam diebus eamdem Missam vetitam;
idcirco idem Parochus petiit declarari.
5. An hujusmodi Missa dici possit diebus duplicia excludentibus ut supra
notatis?
6. An Commemoratio Missae pro sponso et sponsa dicenda prout ex dicto
decreto in Missis de duplici primae vel secundae classis dici debeat sub
unica conclusione cum oratione Festi vel sub altera conclusione?
7. An talis Commemoratio pariter dici debeat vel sub altera conclusione
prout solet de aliis commemorationibus occurrentibus in diebus Dominicis
et Festis de praecepto?
8. Quo loco, quando aliae occurrunt commemorationes ut in proximo quaesito
commemoratio Missae pro sponso et sponsa dicenda sit sub secunda
conclusione, an scilicet ultimo loco?
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account