Catholic Church -- Ireland -- Periodicals; Catholic Church -- Periodicals
Urbis et Orbis. Decretum. Cum Sacrae huic Congregationi Indulgentiis
Sacrisque Reliquiis praepositae in una Melden. inter alia exhibitum
fuisset dubium enodandum “An ad lucrandam Indulgentiam vel fructum
orationis _Sacrosanctae et individuae_ etc. necessario flexis genibus haec
oratio sit dicenda, vel an saltem in casu legitimi impedimenti ambulando,
sedendo recitari valeat?” Eminentissimi Patres in generalibus Comitiis die
5 Martii superioris anni apud Vaticanas Aedes habitis respondendum esse
duxerunt. “Affirmative ad primam partem, negative ad secundam”. Facta
itaque Sanctissimo Domino Nostro Pio PP. IX. relatione per me
infrascriptum S. Congregationis Secretarium die 12 ejusdem mensis,
Sanctitas Sua votum Eminentissimorum Patrum approbavit. In audientia vero
Sanctissimi die 12 Iulii ejusdem anni ab Eminentissimo Cardinali praefatae
S. Congregationis Praefecto habita, eadem Sanctitas Sua ex speciali gratia
clementer indulsit, ut Oratio _Sacrosanctae_ etc. pro lucranda Indulgentia
a Sa. Mem. Leone PP. X. adnexa, seu fructu dictae orationis, etiam non
flexis genibus recitari possit ab iis, qui legitime impediti fuerint
infirmitatis tantum causa. Praesenti valituro absque ulla Brevis
expeditione, non obstantibus in contrarium facientibus quibuscumque.
Datum Romae ex Secretaria ejusdem S. Congregationis Indulgentiarum die 7
januarii 1856.—Loco ϯ Signi.—F. Cardinalis ASQUINIUS, Praef.—A. Colombo
Secretarius.
IV. Plenary Indulgences And The Infirm.
“_Decretum Urbis et Orbis. Ex Audientia Sanctissimi die 18 Septembris,
1862._—Est hoc in more positum quod ab animarum Pastoribus Sanctissimum
Eucharistiae Sacramentum in aliquibus tantum infra annum praecipuis
festivitatibus ad fideles habitualiter infirmos, chronicos, ob physicum
permanens aliquod impedimentum e domo egredi impotentes solemniter
deferatur, proindeque hujusmodi fideles tot Plenariis Indulgentiis
privantur, quas consequerentur si conditionibus injunctis adimpletis ad
Sacram Eucharisticam Mensam frequentius possent accedere. Itaque
quamplures animarum Curatores, aliique permulti Ecclesiastici Viri
humillimas preces porrexerunt Sanctissimo Domino Nostro Pio PP. IX. ut de
Apostolica benignitate super hoc providere dignaretur, factaque per me
infrascriptum Secretariae S. Congregationis Indulgentiarum Substitutum
Eidem Sanctissimo de his omnibus fideli relatione in Audientia habita die
18 Septembris 1862, Sanctitas Sua spirituali gregis sibi crediti utilitati
prospiciens clementer indulsit, ut praefati Christi fideles, exceptis
tamen illis qui in Communitate morantur, acquirere possent omnes et
singulas Indulgentias plenarias jam concessas vel in posterum concedendas,
quasque alias acquirere possent in locis in quibus vivunt, si in eo
physico statu non essent, pro quarum acquisitione praescripta sit Sacra
Communio et visitatio alicujus Ecclesiae vel publici Oratorii in locis
iisdem, dummodo vere poenitentes, confessi, ac caeteris omnibus absolutis
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account