Catholic Church -- Ireland -- Periodicals; Catholic Church -- Periodicals
“Tuam Sanctitatem latere non arbitramur quam alacri et excelso
animo nostrae nobilitatis praecipui, Sancti haud dubie Spiritus
instinctu, tyrannicae Anglorum pravitati ausi sunt resistere:
omnem ipsorum virulentiam et Satanici furoris artificia, aperto
marte viriliter irritando. Tametsi quis facile enumeret quae
quotidie volvantur et emergant quibus ut animum adderet, ipsosque
in hoc pulcherimo instituto spe subsidii confirmaret,
stabiliretque, cum lator praesentium N. (_sic._) ex Hispania
novissime venisset, cuncta ita uti sunt Catholicae majestati
fideliter relaturus, volumus atque monemus ut Tua quoque Sanctitas
fidem incunctanter eidem adhibeat; ac luctuosae tuae Hiberniae et
innumeris cladibus ab haereticis jamdiu afflictae, squalidam ac
funestam faciem benigno vultu aspiciat et egregiam hanc occasionem
divinitus, ut credimus, oblatam opportune arripiat, memor quam
eadem esse soleat occipiti calvo: suisque fidelissimis non modo ab
ineunte Christianismo clientibus, sed ab aliquot annorum centuriis
regio jure subditis, quam maturee poterit clementer prospiciat, ac
expectationis nostrae ac Tabellarii, cui pleraque Tuae Sanctitati
nuncianda relinquimus, desiderio satisfaciat: cujus etiam nos,
generis, industriae, nobilitatis, ac sinceri et vehementis in
religionem et patriam affectus, rationem habentes, Tuam oramus
Sanctitatem ut eundem benigno favore prosequatur, ipsique de
dignitate _N._ providere non cunctetur nostrum in hac re judicium
auctoritate sua comprobando”—(_St. Pap._, Public Rec. Off.
London).
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account