Itinerarium curiosum (centuria II) : $b or, an account of the antiquities, and remarkable curiosities in nature or art, observed in travels through Great Britain. To which is added, the Itinerary of Richard of Cirencester, monk of Westminster. With an account of that author and his workStukeley, William
History
Itinerarium curiosum (centuria II) : $b or, an account of the antiquities, and remarkable curiosities in nature or art, observed in travels through Great Britain. To which is added, the Itinerary of Richard of Cirencester, monk of Westminster. With an account of that author and his work
Stukeley, William
Great Britain -- Antiquities -- Early works to 1800; Great Britain -- Description and travel -- Early works to 1800
XXII. Inter cætera autem fuit & hoc Brittanicæ consuetudinis, ut
viatores & mercatores etiam invitos consistere cogerent, & quod
quisque eorum de una alterave re apud exteros memorabile audierit, aut
cognoverit, quærerent, & mercatores peregre advenientes in oppidis
vulgus circumsisteret; quibus ex regionibus veniant; quasque ibi res
cognoverint, pronunciare cogentes, his rumoribus atque auditionibus
permoti, de summis sæpe rebus consilia ineunt, quorum eos è vestigio
pœnitere necesse est, quum incertis rumoribus serviant, & plerique ad
voluntatem eorum ficta respondeant.
XXIII. Funera eorum sunt magnifica & sumptuosa, omniaque, quæ vivis
cordi fuisse arbitrantur, in ignem inferunt, etiam arma & animalia.
sepulchrum tumulus ex cespitibus erigit.
CAPUT IV.
Natio Brittonum fuit omnis, ut Gallorum, admodum dedita religionibus;
atque ob eam causam qui gravioribus affecti morbis, quique in prœliis
periculisque versabantur, aut pro victimis homines immolabant, aut se
immolaturos vovebant.
II. Ad peragenda crudelia hæc sacra, Druidum utebantur ministerio;
nec credebant placari posse Deos nisi hominis cædes humano sanguine
pensaretur. hinc instituta publicè istiusmodi sacrificia, oblataque, ut
gratissima Diis hostia, qui in furto, latrocinio, aliave graviori culpa
deprehensi, his verò deficientibus, ad innocentium quoque mactationem
descendebant, ut quocunque demum modo Dii placarentur.
III. Nisi adfuerint Druides, res sacra rite celebrari non credebatur.
hinc publica non minus quam privata sacra procurandi negotium illis
unicè incumbebat. erat penes hoc religionis cura, æque ac mysteriorum
interpretatio, corporis quoque & sanitatis sive tuendæ, sive
restituendæ curam habebant, continuò medicinæ peritissimi.
IV. Inter Deos ipsis præcipuè colebatur Mercurius, cujus plurima
prostabant simulachra. post hunc Justitiam, quæ Brittonibus Adraste
dicebatur. hinc Apollinem, Martem, qui etiam Vitucadrus appellabatur.
Jovem, Minervam, Herculem, Victoriam, Andatem vocatam, Dianam, Cybelem
& Plutonem venerabantur, eandem ferè de his Numinibus ac quidem aliæ
gentes opinionem amplexi.
V. A Dite autem, ut & Galli, gentis suæ originem deducere allaborabant
Brittones. antiquissimam hanc venditantes Druidum traditionem, eam
ob causam quælibet temporum spatia, non dierum, sed noctium numero
definiebant, dieique mensis & anni natalis initia ita numerare
consueverunt, ut capto à nocte initio dies subsequeretur, quæ
consuetudo omnino convenit cum antiquissima illa, quæ Gen. I. habetur
noctium ac dierum computatione.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account