Itinerarium curiosum (centuria II) : $b or, an account of the antiquities, and remarkable curiosities in nature or art, observed in travels through Great Britain. To which is added, the Itinerary of Richard of Cirencester, monk of Westminster. With an account of that author and his workStukeley, William
History
Itinerarium curiosum (centuria II) : $b or, an account of the antiquities, and remarkable curiosities in nature or art, observed in travels through Great Britain. To which is added, the Itinerary of Richard of Cirencester, monk of Westminster. With an account of that author and his work
Stukeley, William
Great Britain -- Antiquities -- Early works to 1800; Great Britain -- Description and travel -- Early works to 1800
XI. Non est omittenda de Visco admiratio. nihil habebant Druides visco
& arbore, in qua gignatur (si modo sit robur) sacratiùs. jam per se
roborum eligebant lucos. nec ulla sacra sine ea fronde conficiebant, ut
inde appellati quoque interpretatione Græca possint Δρυιδες (Druides)
videri. enimverò quicquid adnascatur illis, è cœlo missum putabant,
signumque esse electæ ab ipso Deo arboris. est autem id rarum admodum
inventu, & repertum magna religione petitur, & antè omnia sexta luna,
quæ principium mensium annorumque bis facit, et seculi, post tricesimum
annum; quia jam virium abunde habebat. nec tamen sit sui dimidia. Omnia
sanantem appellantes suo vocabulo. sacrificia epulisque rite sub arbore
præparatis duos admovebant candidi coloris tauros, quorum cornua tunc
primùm vinciantur. Sacerdos candida veste cultus arborem scandebat,
falce aurea dimetiens. candido id excipiebatur sago. tunc demum
victimas immolant, præcantes, ut suum donum Deus prosperum faceret,
his, quibus dederant, fœcunditatem eo poto dari cuicunque animali
sterili arbitrabantur, contraque venena omnia, esse remedio. tanta
gentium in rebus frivolis plerumque religio fuerat!
XII. Druidarum disciplina in nostra Brittania reperta, atque inde in
Galliam translata esse existimatur. unde Plinius eleganter declamat
lib. XXX. his verbis: _Sed quid ego hæc commemorem in arte Oceanum
quoque transgressa, & ad naturæ inane pervecta? Brittania hodieque
eam attonitè celebrat tantis ceremoniis, ut dedisse Persis videri
possit._ idem Julius Cæsar affirmat in Ephemeridis. _Et nunc, qui
diligentius eam rem cognoscere volunt, plerumque illo, discendi caussa,
proficiscuntur._
XIII. Druides certo anni tempore in finibus Brittaniæ, in insulæ
Monæ luco consecrato, considebant. huc omnes undique, quos inter
controversia, conveniebant, eorumque judiciis decretisque acquiescebant.
XIV. Præter Druides apud Gallos atque Brittones erant Bardi poetæ, qui
Deûm Heroumque res gestas heroicis expositas versibus, cum dulcibus
lyræ modulis cantitabant.
XV. De his ambobus ita cecinit Lucanus vates his versibus, quibus hoc
caput finiam.
_Vos quoque, qui fortes animas, bellóque peremptas
Laudibus in longum, vates! dimittitis ævum,
Plurima securi studuistis carmina Bardi.
Et vos barbaricos ritus, moremque sinistrum.
Sacrorum, Druidæ, positis repetistis ab armis.
Solis nosse Deos, & cœli Numina vobis,
Aut solis nescire datum: nemora alta remotis
Incolitis lucis. vobis authoribus, umbræ
Non tacitas Erebi sedes, Ditisque profundi
Pallida regna petunt; regit idem spiritus artus
Orbe alio: longæ, canitis, si cognita, vitæ
Mors media est. certe populi, quos despicit Arctos,
Felices errore suo, quos ille timorum
Maxumus, haud urget Lethi metus: inde ruendi
In ferrum mens prona viris, animæque capaces
Mortis: & ignavum redituræ parcere vitæ._
CAPUT V.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account