Life and Letters of Thomas Cromwell, Vol. 1 of 2: Life, Letters to 1535Merriman, Roger Bigelow
History
Life and Letters of Thomas Cromwell, Vol. 1 of 2: Life, Letters to 1535
Merriman, Roger Bigelow
Cromwell, Thomas, Earl of Essex, 1485?-1540
Il est home bien parlant
en sa langue et mediocrement en la latyne francoyse et italyenne, home
de bonne chiere liberal et de ses biens et de bonnes et gracieuses
parolles, home manifique en trayn et batissement...’
II
PASSAGE FROM CARDINAL POLE’S APOLOGIA AD CAROLUM QUINTUM. Pars 1. p.
126, c. xxviii.
‘Sic ergo, si tale nomen quaeratur, Cromvellum eum appellant, si genus,
de nullo quidem ante eum, qui id nomen gereret, audivi. Dicunt tamen,
viculum esse prope Londinum, ubi natus erat, & ubi pater ejus pannis
verrendis victum quaeritabat, sed de hoc parum refert. Nunc si conditio
quaeratur, sic quidem de eo intellexi, aliquem in Italia fuisse
gregarium militem, fuisse etiam mercatorem, nec tamen longius progressum
in mercatura fuisse, quam ut scriba esset mercatoris, & libros rationum
servaret, optime vero novi illum mercatorem, qui Venetus erat natione,
cui operas suas locabat. Tandem hujus conditionis pertaesus, domum
reversus, causidicis se immiscuit, his qui jura Regni profitentur. In
quo eo magis se proficere sperabat, quod versuti & callidi ingenii sibi
conscius esset ad defendendum tam iniquum, quam aequum, quod ex
externorum commercio valde acuerat, cum nostrorum hominum ingeniorum
simplicitatem semper contemneret. Nec tamen in hoc genere valde crevit,
antequam ad Monasteriorum ruinam perventum est. Quod incoepit vivente
adhuc Cardinali Eboracense, dum Monasteria quaedam pene a suis deserta,
& illorum bona ac praedia in subsidium pauperum, qui in Gymnasiis
literis operam dabant, essent conversa. Hic vero notus esse coepit,
idque ostendit ad hanc artem solam se natum fuisse, ad ruinam &
vastationem, id quod crebra aliarum artium mutatio declaravit, in quibus
nihil crevit, in hac vero statim celebris esse coepit, & pluribus
notus, ita tamen in illis initiis hujus suae artis notus, ut cum
Cardinalis, cujus assecla fuit, & ex cujus authoritate et imperio illam
suam artem exercebat, ab administratione Reipublicae remotus esset, et
dignitate privatus, ipse omnium voce, qui aliquid de eo intellexerant,
ad supplicium posceretur. Hoc enim affirmare possum, qui Londini tum
adfui, & voces audivi, adeo etiam ut per civitatem universam rumor
circumferretur, eum in carcerem fuisse detrusum, & propediem productum
iri ad supplicium. Nec vero populus ullum spectaculum libentius
expectabat, nec ille rumor ex alia re nascebatur, nisi quod omnes eum
sciebant omni supplicio dignum ...’
III
NOVELLA XXXIV DELLA SECONDA PARTE DE LE NOVELLE DEL BANDELLO, Tomo
quinto, p. 251.
‘Francesco Frescobaldi fa cortesia ad uno straniero, e n’è
ben rimeritato, essendo colui divenuto Contestabile
d’Inghilterra.’
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account