Life of John Knox, Fifth Edition, Vol. 2 of 2: Containing Illustrations of the History of the Reformation in ScotlandM'Crie, Thomas
History
Life of John Knox, Fifth Edition, Vol. 2 of 2: Containing Illustrations of the History of the Reformation in Scotland
M'Crie, Thomas
Knox, John, approximately 1514-1572
vel flagitium videtur iubere. Figura est ergo, præcipiens passioni
DOMINI esse communicandum, et suauiter atque vtiliter recondendum
in memoria, quod pro nobis caro eius crucifixa et vulnerata sit.’
Hæc, inquit, si hæresim sapiunt, prius Augustinum damnate; quod vt
feceritis, haud æquum tamen erit, vt ego alienæ culpæ pœnas luam. Ergo
cum nec ratione, nec testimonio cuiusquam conuinci posset, iudicum
calculis absolutus in Galliam redijt; tanto bonarum litterarum damno,
vt ipsemet postea Lusitaniæ Rex amantissimis eum scriptis reuocarit.
Sed frustra. Summo enim DEI beneficio ex crudelissimis inquisitorum
manibus liberatus, in discrimen se iterum conijcere noluit: cum
in Gallia præsertim, omnium quæ sub sole sunt regionum humanitate,
optimarum artium studijs et doctorum numero prima, opimæ illi, et
admodum honorificæ conditiones deferrentur. Sed BUCHANANUM singularis
animi candor, et in omni genere perspecta virtus satis per se
defendet.” Smetoni Responsio ad Virulentum Arch. Hamiltonii Dialogum,
Edinburgi, 1579. p. 89, 90.
I shall add the account which Archibald Hamilton gives of this {298}
affair, in his reply to Smeton, although the judicious reader will be
of opinion that no credit is due to such a writer, especially when his
testimony is flatly contradicted by that of Smeton, and of Buchanan
himself. “Tam illud quidem contra regis Scotorum integritatem, quam
hoc contra _Hyspanorum nunquam satis laudatam in examinandis hæreticis
severitatem_, malitiose confictum, et utrumque longe falsissimum est.
Nequo enim Jacobus Quintus, in tenenda atque asserenda fide Catholica
princeps nulli omnium secundus, tam impuro et procaci pasquillo,
auctorem se unquam dedisset: neq; theologorum gravissima censura,
tam impiam athei poetæ dicacitatem impune abire permisisset: et ut
prioris mendacii falsitas illustrium dominorum Askein et Levingston
publico testimonio evicta tunc fuit: quando legatione apud Gallos
functi, regis nomine hæreseos convictum Buchananum Hyspanorum legato
detulerunt: Ita ducentorum qui non disputationem sed supplicem
lachrymantis deprecationem audiverunt, sententiis, alterius illius
figmenti vanitas coargui potest. sin illæ non satis fortiter premunt
quod longe a nobis absint, et nostrorum hominum, quod rei gestæ non
interfuerunt narratio digna fide minus videatur: Publicè tamen urbis
commentarii, in quos res gestæ referri solent, auctoritate vacare non
debent, qui aperte adhuc testabuntur non Augustini testimonio. cap. 17.
libri tertii de doctrina Christiana, sed Psalmographi versum, psalmo
vigesimo quarto, subsidio ei tunc fuisse: dum ad Cardinalis pedes
provulutus, flebili voce, verba ista proferebat (delicta juventutis
meæ et ignorantias ne memineris Domine) eam recantationis formulam,
ab eo tunc temporis usurpatum, ad eum sane finem obiter attigi, ut
tandem Scotia intelligeret, quam gravem et constantem nunc patriarcham
in religione sequitur: dum levis poetæ et abjurati hæretici paradoxa
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account