Mediæval Military Architecture in England, Volume 2 (of 2)Clark, George Thomas
History
Mediæval Military Architecture in England, Volume 2 (of 2)
Clark, George Thomas
Architecture -- England; Architecture, Medieval; Military architecture
Arx in eo regina sedens sublime minatur,
Quodque videt totum judicat esse suum.
Murus et a porta tumulo surgente severus
Surgit, et exsurgens arcis amœna petit.
Arx autem tenues condensa resurgit in auras,
Intus sive foris fortis et apta satis.
Intus enim cubitis tribus altius area surgit,
Area de solido facta fidelis humo.
Desuper hanc solidata domus sublimior arce
Eminet insigni tota decore nitens.
Postibus inniti bis cernitur ipsa duobus,
Postem quippe potens angulus omnis habet.
Cingitur et pulchra paries sibi quilibet ala,
Omnis et in muro desinit ala fero.
At pons emergens ad propugnacula promptos
Et scandi faciles præbet ab æde gradus.
Cumque venitur eo via lata cacumina muri
Ambit, et arcis ita sæpe meatur apex.
Arx vero formam prætendit amœna rotundam,
Arte, nitore, statu, fortis, amœna, placens.
Hinc in castellum pons despicit, atque recursus
Huc et eo faciles pons adhibere solet:
Largus enim gradibus spatiatur ubique minutis,
Nec se præcipitat sed procul ima petit.
At prope murus eum descendit ab arce reflectens
In zephyrum faciem flumen ad usque suam.
Cujus ab āēra largo sinuamine ripa
Se referens arvum grande recurvus obit.
Obditus et siccis aquilonis hiatibus arcem
Exsurgens repetit fortis ubique feram.
Nec sterilis vacat aede locus quem circinat alti
Ambitus hic muri; tecta decora tenet.
Consita porticibus duo magna palatia præfert
In quibus artifices ars satis ipsa probat,
Fulget et hic senis suffulta capella columnis,
Non spatiosa nimis, sed speciosa satis.
Hic thalami thalamis sociantur, et aedibus aedes,
Et datur officio quælibet apta suo.
Hic vestes, ibi vasa nitent, hic arma coruscant,
Hic (_sic_) æra latent, hic caro, panis ibi.
Hic fruges, ibi vina jacent, hic potus avenæ,
Hic et habet propriam munda farina domum.
Cumque sic hinc domus atque domus jungantur, et aedes
Ædibus, inde tamen pars ibi nulla vacat.
Castelli medium vacat æde, sed exhibet altum
Ille locus puteum sufficientis aquæ.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account