Medical Jurisprudence, Volume 3 (of 3)Paris, John Ayrton
Science
Medical Jurisprudence, Volume 3 (of 3)
Paris, John Ayrton
Medical laws and legislation -- Great Britain
natum esse legitimum: nam indé à contrario sensu ad correctionem
Ulpianei responsi malè inferretur natum initio undecimi mensis esse
legitimum ut animadvertit etiam Albericus Gentilis _d. Disp._ 1. Sanè in
Dicastetrio Wittenbergensi anno 1567. partum pronuntiatum fuisse
legitimum, quam mulier, quæ honestè vixerat, post obitum mariti
pepererat in initio undecimi mensis, referunt Ioachimus à Beust in
tract. de matrimonio _cap._ 36. _in fin. et ad. l._ 3. _ff. de jurejur.
num._ 36. ac Andreas Rauchbaert, _part._ 1. _quæst._ 24. _num._ 53. Unde
Conradus Riddershusius _in comm. ad Novell. Const. part._ 4. _cap._ 13.
a Justinianeo jure moribus recessum existimat. Quod non est admittendum.
Illud notatu dignum, quod ex Theodoro Zuingero Medico refert Hotomannus
_d. obs._ 9. mulieres nempe dum dimidiatum mensem pro integro computant,
sæpe opinari, se undecim menses uterum gestare, cum tamen septem tantum
quadragenas dies scilicet 280. compleverint. Jure igitur nostro partus
habetur legitimus, qui intra et non post decem menses a morte viri
editus est. Confer Iacobum Cujacium _ad d. Novell._ 39. _in tract. de
præscript. cap._ 19. _et lib._ 4 _recept. sent. Iulii Pauli cap._ 9. §
5. Andream Tiraquellum _in repetit. l. si unquam_ 8. _in verb. Suscepit
liberos C. de revocand. donat._ Iacobum Menochium _lib._ 2. _de arbit.
judic. cas._ 89, _num._ 47. 48. & 52. Ioachimum Mynsing. _cent._ 6.
_obs._ 4. Franciscum Hotomannum _lib._ 9. _obs._ 9. Gerardum Maynard.
_lib._ 4. _decis. Tholos._ 3. 4. Iacobum Concennatium, _lib._ 2. _quæst.
jur. cap._ 9. Casus illos raros et extraordinarios ad facti quæstionem,
id est, ad Indicis, ut noni viri arbitrium, redigendos esse dicit
Hotomannus _d. obs._ 9. _in fin._ Et hanc inter ordinarios et
extraordinarios partus differentiam esse ait Gentilis, quòd illi justi
habeantur, nisi probentur injusti, hi injusti censeantur, donec justi
fuerint approbati.
“In hac specie partitæ erant Iudicum sententiæ. Quidam enim censebant
juris definitioni hic esset insistendum, cum partus editus sit mense
duodecimo ferè completo, si menses his accipiamus lunares, et vir ante
obitum quatuordecim dies graviter decubuerit, ideoque credibile non
fuerit eum de vene exercenda cogitasse. Alii (qui numero vincebant)
judicabant partum legitimum, quòd mulier esset probatis moribus ac
pudicitiâ minimè suspectâ, quòd etiam ex marito quantumvis ægroto
concipere potuerit, tardiorisque partus caussam ex Hippocratis sententia
esse potuisse, quod viri infirmi semen fuerit humidius et excrementosius
eoque minus concoctum. Senatus tamen expedire censuit, ut partes ad
transigendum monerentur. Transactione autem non succedente, partus
frequentioribus suffragiis declaratus fuit legitimus, et patri
heres.[181].”
------------------------------------
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account