Microcosmography: or, a Piece of the World Discovered; in Essays and CharactersEarle, John
General
Microcosmography: or, a Piece of the World Discovered; in Essays and Characters
Earle, John
Character sketches
Prodeat jam sub tuis auspiciis illa patris tui gloriosissimi imago, illa
qua magis ad Dei similitudinem, quam qua Rex aut homo accedit. Prodeat
vero eo colore peregrino, quo facta omnibus conspectior fiat publica. Ita
enim tu voluisti, ut sic lingua omnium communi orbi traderem, in qua
utinam feliciorem tibi operam navare licuisset, ut illam nativam
elegantiam, illam vim verborum et lumina, illam admirabilem sermonis
structuram exprimerem. Quod cum fieri (fortasse nec a peritissimis) a me
certe non possit, praestat interim ut cum aliqua venustatis injuria magnam
partem Europae alloquatur, quam intra paucos suae gentis clausa apud caeteros
omnes conticescat. Sunt enim hic velut quaedam Dei magnalia quae spargi
expedit humano generi, et in omnium linguis exaudiri: id pro mea facultate
curavi, ut si non sensa tanti authoris ornate, at perspicue et fide
traderem, imo nec ab ipsa dictione et phrasi (quantum Latini idiomatis
ratio permittit) vel minimum recederem. Sacri enim codicis religiosum esse
decet interpretem: et certe proxime ab illo sacro et adorando codice, (qui
in has comparationes non cadit,) spera non me audacem futurum, si dixero
nullum inter caeteros mortalium, vel autore vel argumento illustriorem, vel
in quo viva magis pietas et eximie Christiana spiratur.
Habet vero sanctitas regia nescio quid ex fortunae suae majestate sublimius
quiddain et augustius, et quae imperium magis obtinet in mentes hominum, et
reverentia majore accipitur: quare et his maxime instrumentis usus est
Deus, qui illam partem sacrae paginae ad solennem Dei cultum pertinentem,
psalmos scilicet, et hymnos: caeteraque ejusmodi perpetuis ecclesiae usibus
inservitura, transmitterent hominibus, et auctoritatem quandam
conciliarent. Quid quod libentius etiam arripiunt homines sic objectam et
traditam pietatem. Quod et libro huic evenit, et erit magis eventurum, quo
jam multo diffusior plures sui capaces invenerit.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account