Monumentum Ancyranum: The Deeds of AugustusAugustus, Emperor of Rome
History
Monumentum Ancyranum: The Deeds of Augustus
Augustus, Emperor of Rome
Augustus, Emperor of Rome, 63 B.C.-14 A.D.; Rome -- History -- Augustus, 30 B.C.-14 A.D. -- Sources
The abbreviations of the names of authors and their works in the
historical notes are indicated in the bibliography at the close of the
book.
MONUMENTUM ANCYRANUM.
Rérum gestárum díví Augusti, quibus orbem terra[rum] imperio populi
Rom. subiécit, § et inpensarum, quas in rem publicam populumque
Ro[ma]num fecit, incísarum in duabus aheneís pílís, quae su[n]t Romae
positae, exemplar sub[i]ectum.
I. c. 1.
1 Annós undéviginti natus exercitum priváto consilio et privatá
impensá
2 comparávi, [§] per quem rem publicam [do]minatione factionis
oppressam
3 in libertátem vindicá[vi. Ob quae sen]atus decretis honor[ifi]cis
in
4 ordinem suum m[e adlegit C. Pansa A. Hirti]o consulibu[s,
c]on[sula]—
5 rem locum s[imul dans sententiae ferendae, et im]perium mihi dedit
[§].
6 Rés publica n[e quid detrimenti caperet, me] pro praetore simul cum
7 consulibus pro[videre iussit. Populus] autem eódem anno mé
8 consulem, cum [cos. uterque bello ceci]disset, et trium virum reí
publi-
9 cae constituend[ae creavit].
c. 2.
10 Qui parentem meum [interfecer]un[t, eó]s in exilium expulí
iudiciís legi-
11 timís ultus eórum [fa]cin[us, e]t posteá bellum inferentis reí
publicae
12 víci b[is a]cie.
c. 3.
13 [B]ella terra et mari c[ivilia exter]naque tóto in orbe terrarum
s[uscepi]
14 victorque omnibus [superstitib]us cívibus pepercí. § Exte[rnas]
15 gentés, quibus túto [ignosci pot]ui[t, co]nserváre quam excídere
m[alui].
16 Míllia civium Róma[norum adacta] sacrámento meo fuerunt circiter
[quingen]-
17 ta. § Ex quibus dedú[xi in coloni]ás aut remísi in municipia sua
stipen[dis emeri]-
18 tis millia aliquant[um plura qu]am trecenta et iís omnibus agrós a
[me emptos]
19 aut pecuniam pró p[raediis a] me dedí. § Naves cépi sescen[tas
praeter]
20 eás, si quae minóre[s quam trir]emes fuerunt. §
c. 4.
21 [Bis] ováns triumpha[vi, tris egi c]urulis triumphós et appellá[tus
sum viciens
22 se]mel imperátor. [Cum deinde plú]ris triumphos mihi se[natus
decrevisset,
23 eis su]persedi [§]. I[tem saepe laur]us deposuí, § in Capi[tolio
votis, quae]
24 quóque bello nuncu[paveram, solu]tís. § Ob res á [me aut per
legatos]
25 meós auspicís meis terra m[ariqu]e pr[o]spere gestás qu[inquagiens
et quin]-
26 quiens decrevit senátus supp[lica]ndum esse dís immo[rtalibus.
Dies autem
27 pe]r quós ex senátús consulto [s]upplicátum est, fuere DC[CCLXXXX.
In triumphis
28 meis] ducti sunt ante currum m[e]um regés aut r[eg]um lib[eri
novem. Consul
29 fuer]am terdeciens, c[u]m [scribeb]a[m] haec, [et agebam
se]p[timum et trigensimum annum
30 tribu]niciae potestatis.
c. 5.
31 [Dictatura]m et apsent[i et praesenti mihi datam . . . . . . . a
populo et senatu
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account