Notes and Queries, Vol. V, Number 117, January 24, 1852: A Medium of Inter-communication for Literary Men, Artists, Antiquaries, Genealogists, etc.Various
History
Notes and Queries, Vol. V, Number 117, January 24, 1852: A Medium of Inter-communication for Literary Men, Artists, Antiquaries, Genealogists, etc.
Various
Questions and answers -- Periodicals
"Propter incohabitationem doni tertii reviviscet scisma in
ecclesiâ Dei tunc erunt duo sponsi unus verus alter adulter.
Adulter vero videlicet pars diabolica quæ ecclesia appellatur erit
tanta strages et sanguinis effusio quanta nunquam fuit ex quo
gigantes fuerunt. Legitimus sponsus fugiet, ecce leo surget et
aquila nigra veniens ex liguriâ et quasi fulgens eradicabit nido
suos sexatioribus pennis et tunc incipient tribulationes et prælia
terrena et marina et clamabitur pax et non invenietur:
blasphemabitur nomen domini et non erit ratio in terrâ unusquisque
opprimabitur potentiam suam. Væ tibi civitas gentium et divitiarum
in principio. Sed gaudebis in fine. Væ tibi civitas philosophorum
gaudeas. O terra filii Noe edificata quia prefatum habebis gaudium
et totam dominaberis romandiolam. Væ tibi civitas philosophorum
subdita erit. Væ tibi lombardiæ gens turres etiam gaudii tui
dirimentur. Ecce leo magnus et gallicus obviabit aquilæ: et feriet
caput ejus eritque bellum immensum et mors valida unus eorum
amittet fugietque in thuciam illic reassumet vires.
"Et Romandiolam quæ tunc caput italiæ erit in eurola civitate
coronam accipiet ecce prælia et mortalitatis quæ non fuerunt ab
origine mundi neque erunt usque in finem quia illic congregabuntur
ab omni natione.
"Unus eorum vincet et ibit in elephantem: et ibi ponet sedem
antiquam et declarabitur quia fiet postea unus pastor in ecclesia
Dei recipiet utramque ecclesiam cardinalium cum maximâ pace et
prædictus sponsus de dignitate columbinarum assumetur... Tunc
temporanee ecclesie et civitatis et dignitati columbinarum in
romandiola dabuntur et sua operatione fiet concorditer pax et
unitas prædictorum. Et prædictus rex diu regnabit in regno suo: et
deponentur omnes tyranni de ecclesia Dei et sub nomine regis
gubernabuntur omnia: et universitas sanctorum credet in eligendum
tanquam verum sponsum et pastorem prædictum. Et non erit amplius
scisma usque ad tempora antichristi. Et fiet passagium per
prædictum regem et gentes armorum quas secum ducet: et tunc fiet
quasi conversio generalis ad fidem Christi per leonem magnum et
regem prædictum quàm qui tunc in romandiola: et semper gaudebunt
quia erunt amici et perpetui."
W. S.
Denton.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account