Philosophical transactions, Vol. L. Part I. For the year 1757.: Giving some account of the present undertakings, studies, and labours, of the ingenious, in many considerable parts of the world.Various
History
Philosophical transactions, Vol. L. Part I. For the year 1757.: Giving some account of the present undertakings, studies, and labours, of the ingenious, in many considerable parts of the world.
Various
Science -- Periodicals
_Secundum argumentum_, quod polypi vel casu vel instinctu quodam sese
corallinis affigant, sed veram plantæ partem non constituant, est,
quod polypi non omnes majoris plantæ ramos æqualiter obsident; hic
ramus vel hujus rami tantum pars polypis obsessa erit quam plurimis,
altera nullis. Corallinam habeo, [148]cujus truncum plurimi inhabitant
polypi, dum nullos in ramulis poteram detegere, licet armato oculo. Et
sic algæ[149] vel quercui sic dictæ marinæ sæpius corallinæ increscunt,
in quibus nunquam polypos inveni. Hoc fieri non deberet, si corallinæ
polyporum essent opus. Omnes corallinæ semper suos deberent habere, et
ramis suis æqualiter et proportionaliter insidentes polypos; et nunquam
sine his essent reperiundæ, ut tamen sæpius sit. Cel. Jussieu[150]
quasi mirabundus dicit, se semel alcyonium et spongiam ramosam sine
polypis invenisse, licet recenter a rupe essent abstractæ.
_Tertium argumentum_ erit, quod fere semper una eademque[151] corallinæ
planta diversi generis alat polypis: in una eademque[152] corallinæ
tubulariæ planta quinque diversas polyporum species inveni[153].
Liceat jam mihi rogare, quibusnam horum quinque hæc corallina ortum
suum debeat? Certe non primæ aut secundæ, ut videtur, magnitudinis, nam
hi summis tantum insident corallinæ extremitatibus, et microscopium
clare ostendit locum, ubi corpus polypi minus pellucidum et superficiei
rudioris glabræ huic corallinæ adhæret. Nec fabricavit corallinam
tertia species, quæ extrema corporis parte, quasi caudâ, corallinæ est
affixa: et minus adhuc quarta, nam clare videre est, horum cellulas
corallinæ circumdatas, ut examen apum arboris ramum circumcludit: et
si hæ polyporum cellulæ non nimis densæ sunt, ipsius corallinæ color
translucet.
Si hæ quatuor polyporum species hanc corallinam non fabricaverint, non
fecit certe quinta. [154]Mirabilissima et minima hæc animalcula ad genus
polyporum certe pertinent, et omnibus fere corallinis, algis, aliisque
plantis marinis incredibili sæpe insident copia. Jucundissimum est
videre, quomodo se expandunt, et mox mira agilitate, capta prædâ, se
subito contrahunt, quod bis vel ter in minuto horæ repetunt.
Æque jam, ut in una eademque corallinæ planta diversos invenis
polypos, sic in diversis corallinæ speciebus videbis similes et eosdem
polypos:[155] quod etiam illi obstat sententiæ corallinas polyporom
esse opus aut fabricam. Polypi dum operantur, ut cætera animalia,
instinctu innato operantur: ergo, una eademque polyporum species
semper easdem fubricaret corallinas: sic semper similes et uniformes
apes faciunt favos, vespæ nidos, araneæ tela. Hic vero contrarium
eveniret; iidem polypi uno tempore hanc, alio tempore illam fabricarent
corallinam: quod rationi contrarium est, et mihi _quartum argumentum_.
Sed hoc verum est, quod eadem polyporum species non diversas
corallinas, sed in diversis corallinis easdem et uniformes semper sibi
construant cellulas.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account