Philosophical transactions, Vol. L. Part I. For the year 1757.: Giving some account of the present undertakings, studies, and labours, of the ingenious, in many considerable parts of the world.Various
History
Philosophical transactions, Vol. L. Part I. For the year 1757.: Giving some account of the present undertakings, studies, and labours, of the ingenious, in many considerable parts of the world.
Various
Science -- Periodicals
_Quinto_, si corallinæ a polypis essent fabrefactæ, nunquam polypi
et eorum cellulæ etiam vivis animalibus, aliisque corporibus, essent
adfixæ. Polypos inveni in ostreorum[156] conchis, cancri[157]
arachnoideæ pedibus, animali[158], quod emissariorum januis et navibus
quietis sæpius adhæret et anus (_aars-gat_) vocatur, et aliis plurimis,
sine minimo corallinæ vestigio. Et animalia illa, quæ piscatores
nostri[159] _klap-konten_ vocant, et majorum polyporum species esse
videntur, nunquam teneris insident corallinis, sed semper hæc supra
ostreorum conchas et lapides inveni, et quamvis illorum progressum ipse
non viderim, tamen de loco in locum sese transmovisse, expertus sum.
_Sexto_: Hæ corallinæ non solum polypis, sed cochleis, buccinis[160]
aliisque plurimis insectis marinis conveniunt, ut illis ova vel
progeniem confidant. Hoc præcipue mensibus Februario et Martio videre
est: accepi tunc diversas corallinas diversis cochleis et buccinis
plenas, et sæpe inter hæc quosdam cancellos ova sua jamjam excludentes.
Mater cochlea ovula sua supra vel juxta corallinas deposuit; pulli
exclusi contra has ascenderunt, ne illis innixi fluctuum motu
eluerentur, vel ut adversus hostes suos tuto se absconderent.
Quantum omnibus animalibus divina prospexerit prudentia, animus
nunquam satis assequi quacunque industria potest. _Deus_, ut jam
animadvertit Rex[161] Psalmista, _plantavit arbores cedros Libani, ubi
aviculæ nidificent, et abietes domicilia ciconiæ: Montes excelsissimos
rupicaprarum, petras murium montanorum perfugium_. Sic corallinæ
domicilia et perfugium sunt polypis aliisque minoribus insectis
marinis. Et præsertim hoc censeo, quia tempore hyemali, mensibus
Decembri et Januario, corallinarum ramos plurimis vesiculis, operculo
vel valvula tectis, obsessos inveni: quare has vesiculas habeo pro ovis
ab aliis insectis his corallinis impositis.
Omnes, qui nunquam satis laudanda incomparabilis +REAUMURII+ scripta
legerunt, sciunt, quam miris et differentibus modis insecta quædam
sua ova opponunt, vel in [162]gyrum, vel in [163]lineam spiralem, vel
[164]singula ova a filis libere in aere pendentia, vel, ut hic fere
casus est, per[165]paria lignosæ substantiæ ramorum imposita. Quam
mira quam varia est etiam ipsorum [166]ovorum figura! Culicum[167]
autem ova, quoad externam figuram, quam maxime his corallinæ vesiculis
similia sunt.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account