Philosophical transactions, Vol. L. Part I. For the year 1757.: Giving some account of the present undertakings, studies, and labours, of the ingenious, in many considerable parts of the world.Various
History
Philosophical transactions, Vol. L. Part I. For the year 1757.: Giving some account of the present undertakings, studies, and labours, of the ingenious, in many considerable parts of the world.
Various
Science -- Periodicals
Omnia vero insectorum ova inter se et cum his vesiculis in eo
conveniunt, quod[168] operculum vel valvulum habent eo in loco, ubi
eruca vel vermis exitum invenire debet; permittente quidem hac valvulâ
exitum extrorsum, omnem vero introitum aëris vel aquæ prorsus negante.
Sed præter hanc cum aliorum insectorum ovis convenientiam, ipsæ
vesiculæ mihi vera ova videntur, quia recenter ex mare extractæ erant
perspicuæ, in spiritu frumenti vero statim fiebant opacæ, albæ, cum
puncto flavo[169]. Secundo, quia hyeme plures vesiculæ in corallinis
reperiuntur, perpaucæ vero æstate; nam tum illorum pulli exclusi sunt,
et corallinæ cochleis parvis, forsan ex his ovis progenitis, magis sunt
obsessæ.
Nam hæ vesiculæ mihi ipsorum polyporum ova esse non videntur, licet
sæpius [170]polypos in illis invenire contigit: et ideo crederem hos
polypos in vesiculis repertos, quoniam licet adulti tamen vesiculis
multo minores sint, post veri pulli exclusionem in vacua illa ova
irrepsisse; cum jam antea observavimus cancellos in vacua irrepere
buccina, et ipsos polypos vacuis corallinæ tubulariæ summitatibus sese
adfigere. Sed quam maxime has vesiculas non polyporum, sed aliorum
animalculorum ova esse censeo, quia perspicacissimus _Reaumurius_
initio hyemis in oris Galliæ provinciæ _Pictaviensis_ (_Poitou_) ova
cochlearum marinarum invenerit, quæ quamvis his vesiculis paulum
majora, erant tamen simillima[171]. Licet corallinæ speciosam habeant
verisimilitudinem, ut quasi animalium opus appareant, aliæ tamen sunt
plantæ marinæ, præsertim _alcyonium digitatem molle_, quas adhuc magis
a polypis fabrefactas diceres; sed si accuratione indagine observantur,
pro veris plantis erunt agnoscendæ, ut in posterum, quando profusius
agam de plantis marinis, demonstrare spero. Alia vero alcyonia, ut
_vesicaria marina Bauhini_, &c. vera animalium opera, namque eorum
sunt ovaria. Plantæ marinæ unicæ non sunt, quæ pro insectorum opere
sunt habitæ. Liceat mihi locum adferre ex notis, quas Nobilissimus
_Lyonnet Theologiæ insectorum Doctiss. el Rev. Lessers_ subjunxit:
“Credendum non est, ut quidam faciunt, si stagnantes aquas viridi et
fibrosâ membrana tectas videas, hanc insectorum texturam esse. Est algæ
species, quæ in his stagnis crescit, et insectis est pro alimento.”[172]
_De Polypis Corallinis insidentibus._
Completam historiæ et oeconomiæ polyporum in corallinis repertorum
descriptionem dare nondum suscipio, sed paucis enarrabo, quæ de illis
observare mihi licuit.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account