Philosophical transactions, Vol. L. Part I. For the year 1757.: Giving some account of the present undertakings, studies, and labours, of the ingenious, in many considerable parts of the world.Various
History
Philosophical transactions, Vol. L. Part I. For the year 1757.: Giving some account of the present undertakings, studies, and labours, of the ingenious, in many considerable parts of the world.
Various
Science -- Periodicals
“Sunt in comitatu Commaroniensi in terris illustrissimi Zichii
(pagus Hungaris Szony dicitur) à parentibus colonis, quibus sua vita
constat, dum hæc scribo, anno 1701. vii calendas Novembreis procreatæ
in lucem duæ filiæ gemellæ, posticâ parte, quâ spina dorsi definit,
concretæ, sic ut altera alteram sequi, quo se cunque vertat, cogatur:
cætera haud deformes aspectu, nisi concretio illa corporum prodigium
efficeret. Binæ singulis manus, totidem pedes, et capita, necnon
corpora: suus membris omnibus usus; rationis multò etiam, quod mirere,
certior; ut, si sedentes solum videris, neque sciveris, hic monstri
notare nihil valeas. Majori natu, quæ lucem citius aspexit tribus
horis, Helenæ, minori Judithæ nomen est. Hæc ante annos circiter tres
stupore apoplectico tacta linguæ modicum ex eo ac bonæ mentis officium
impeditum habuit, simplicitatem quandam ingenii modo ut redoleat.
Illa animo semper integro atque spiritu prædita eodem, pudicâ facie,
non inconcinnis motibus, intuentium in se oculos ad misericordiam
commovet, utpote quæ rationis planè compos, sororis tenerrimè amans,
nec status ignara sui, duplicem miseriam tolerat, suam et istius.
Ductæ sunt olim infantes per varias regiones ac provincias, Germaniam,
Angliam, Galliam, Italiam, Poloniam, Bataviam, Austriam, Moraviam,
Hungariam, à medico Hungarico nomine Csuszio, qui easdem certâ pecuniâ
ad tempus sibi a parentibus concreditas et elocatas, bonâ eorundem
veniâ, paterno à solo âbduxit; unde trium gentium linguis, Germanicâ,
Gallicâ, Hungaricâ, hodiedum etiam loquuntur; alias desuetudine usuque
interrupto, ætate præsertim nondum satis confirmatâ, omnino dedidicere.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account