Philosophical transactions, Vol. L. Part II. For the year 1758.: Giving some account of the present undertakings, studies, and labours, of the ingenious, in many considerable parts of the world.Various
History
Philosophical transactions, Vol. L. Part II. For the year 1758.: Giving some account of the present undertakings, studies, and labours, of the ingenious, in many considerable parts of the world.
Various
Science -- Periodicals
æquatore planetæ continuò perstaret, eodem tempore generari posset.
Sit igitur satelles in maximâ suâ declinatione sive in quadraturâ cum
nodo, eritque SN quadrans circuli, et N_m_ mensura anguli N_pm_ sive
S_pr_, eritque in hoc casu N_n_ sive motus horarius nodi ad N_m_, hoc
est, ad angulum S_pr_, ut 1 ad _m_; est autem angulus S_pr_ ad duplum
angulum, quem subtendit sinus versus arcûs S_p_ satellitis gravitate
in primarium eodem tempore descripti, id est, ad angulum SC_p_ qui est
motus horarius satellitis circa primarium, ut vis S_r_ ad gravitatem
satellitis in primarium, hoc est (per Coroll. Prop. I.), ut (6_kbcn_) ⁄
5_l_³ ad 1, sive, quia est in hoc casu _k_ ⁄ _l_ = _m_, ut (6_bcmn_) ⁄
5_l_² ad 1. Unde conjunctis rationibus est motus horarius nodi ad motum
horarium satellitis ut (6_bcn_) ⁄ 5_l_² ad 1; et si S denotet tempus
periodicum solis apparens, et L tempus periodicum satellitis circa
primarium suum, cum sit motus horarius satellitis ad motum horarium
solis ut S ad L, erit motus horarius nodi ad motum horarium solis ut
(6_bcn_) ⁄ 5_l_² × S ⁄ L ad 1, et in eadem ratione erit motus nodi
annuus ad motum solis annuum, hoc est, ad 360°. Quarè, si satelles
maneret toto anno in maximâ suâ declinatione ab æquatore primarii, vis
prædicta ex figurâ sphæroidicâ planetæ primarii proveniens generaret
eodem tempore motum nodi æqualem (6_bcn_) ⁄ 5_l_² × S ⁄ L × 360°, et
ex supradictis motus verus nodi annuus erit hujus subduplus, nempe
(3_bcn_) ⁄ 5_l_² × S ⁄ L × 360°. _Q. E. I._
COROLL.
Si computatio instituatur pro lunâ, assumendo mediocrem ejus orbitæ
inclinationem ad æquatorem terrestrem, erit _n_ cosinus anguli 23°
28´½; et posito semiaxi terræ _b_ = 1, erit distantia lunæ à centro
terræ mediocris _l_ = 60 circiter, indeque in hypothesi quod sit
differentia semiaxium _c_ = ¹⁄₂₂₉, erit (3_bcn_) ⁄ (5_l_²) × S ⁄ L ×
360° = 11´´ ½; et si fuerit _c_ = ¹⁄₁₇₇, manente terrâ uniformiter
densâ, erit ille motus = 15´´. Hic erit motus nodorum annuus lunæ
regressivus in plano æquatoris terrestris, qui reductus ad eclipticam,
uti posteà docebitur, pro vario nodorum situ evadet multò velocior.
Notabilis multò magis erit motus intersectionis orbitarum satellitum
Jovis in plano æquatoris Jovialis; et computabitur satis accuratè per
formulam suprà traditam, modò satelles non sit Jovi nimis vicinus.
Sic pro satellite extimo erit L = 16ᵈ 16ʰ 32´, _b_ = 1, _l_ = 25,299
circiter, semiaxium Jovis differentia _c_ = ¹⁄₁₃; et positâ orbis hujus
satellitis inclinatione ad æquatorem Jovis æquali 3°, erit _n_ cosinus
hujus inclinationis, atque inde prodibit (3_bcn_) ⁄ (5_l_²) × S ⁄ L ×
360° = 34´ circiter, motus scilicet nodorum annuus satellitis quarti in
plano æquatoris Jovis in antecedentia. Si minùs vel magìs inclinatur
orbis ad Jovis æquatorem, augeri vel minui debet hic motus in ratione
cosinûs hujus inclinationis.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account