Philosophical transactions, Vol. L. Part II. For the year 1758.: Giving some account of the present undertakings, studies, and labours, of the ingenious, in many considerable parts of the world.Various
History
Philosophical transactions, Vol. L. Part II. For the year 1758.: Giving some account of the present undertakings, studies, and labours, of the ingenious, in many considerable parts of the world.
Various
Science -- Periodicals
Exinde liquet nullum esse hunc motum nodi, ubi sin. LG = 0, vel etiam
ubi _pu_ = _qs_, quod contingit ubi orbitæ lunaris arcus GN eclipticam
et æquatorem æqualis est 90°, sive ubi nodi lunares versantur in
punctis declinationis lunaris maximæ, sive ubi arcus AG, cujus cosinus
est _u_, evadit æqualis 78° 5´, id est, ubi nodus ascendens lunæ
versatur in 11° 55´ Cancri, vel 18° 5´ Sagittarii. Eritque progressivus
hic motus, id est, fiet secundum seriem signorum, dum nodus ascendens
lunæ transit retrocedendo ab 18° 5´ Sagittarii ad 11° 55´ Cancri,
regressivus autem in reliquâ parte revolutionis; et maximus evadit
motus regressivus, ubi _u_ = -1, id est, ubi nodus ascendens versatur
in principio Arietis; et maximus progressivus, ubi _u_ = 1, id est,
ubi idem nodus occupat initium Libræ. Itaque cùm motus ille nodorum
annuus, de quo hîc agitur, universaliter sit æqualis (3_bcq_ ⁄ 5_l_²) ×
((_pu_ - _qs_) ⁄ _s_) × (S ⁄ L) × 360°, hoc est, per Coroll. Prop. 2.
æqualis 11´´ ½ × ((_pu_ - _qs_) ⁄ _s_) vel 15´´ × ((_pu_ - _qs_) ⁄ _s_)
prout differentia semiaxium terræ fuerit ¹⁄₂₂₉ vel ¹⁄₁₇₇, existentibus
scilicet _p_ sinu et _q_ cosinu anguli 23° 28´ ½, atque _s_ sinu anguli
5° 8´ ½; eo anno, in cujus medio circiter nodus lunæ ascendens tenuerit
principium Arietis, motus nodorum regressivus, qui et maximus, erit
1´ 2´´ vel 1´ 20´´; ubi verò idem nodus subierit signum Libræ, motus
maximus progressivus erit 41´´ vel 53´´. In aliis nodorum positionibus
eodem modo computabitur.
COROLL. II.
Si desideretur excessus regressûs nodi supra progressum in integrâ
nodi revolutione, sequenti ratione investigabitur. Jungantur equinoctia
diametro EA, in quam demittatur perpendiculum GK, et sumpto arcu
G_h_ quem describit nodus eclipticus G quo tempore nodus equatorius
N describit arcum N_n_, ducatur _hc_ perpendicularis in GK. Per hanc
propositionem est G_g_. N_n_∷ ((_pu_ - _qs_) ⁄ _s_). 1, sive, quia
est 1. _u_ ∷ G_h_. G_c_, fit G_g_. N_n_∷ ((_p_ × G_c_) ⁄ _s_) - _q_ ×
G_h_. G_h_; adeoque summa omnium G_g_ erit ad summam omnium N_n_, hoc
est, motus nodi ecliptici in integrâ sui revolutione erit ad motum nodi
æquatorii eodem tempore factum, ut summa omnium in circulo quantitatum
((_p_ × G_c_) ⁄ _s_) - _q_ × G_h_ ad summam totidem arcuum G_h_, hoc
est, ut - _q_ ad 1. Signum autem--denotat motum fieri in antecedentia
sive regressum nodi excedere ejusdem progressum. Unde cum motus nodi
æquatorii N fit 11´´ ½ vel 15´´ quo tempore nodus eclipticus describit
19° 20´ ½, motus ille nodi æquatorii tempore nodi ecliptici periodico
evadit 11´´ ½ × (360° ⁄ 19° 20´ ½) = 3´ 34´´ vel 15´´ × (360° ⁄ 19° 20´
½) = 4´ 39´´; quo pacto prodit motus nodi ecliptici præfatus æqualis
_q_ × 3´ 34´´ vel _q_ × 4´ 39´´, proindeque _est radius ad cosinum
obliquitatis eclipticæ ut_ 3´ 34´´ _vel_ 4´ 39´´ _ad motum quæsitum_,
nempe 3´ 16´´, existente ¹⁄₂₂₉ differentiâ axium terræ, vel 4´ 16´´ eâ
existente ¹⁄₁₇₇: atque hic est excessus regressûs nodi supra progressum
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account