A.D. 852. Circa dies istos, mulier quædam malefica, in villâ quæ
Berkeleia dicitur degens, gulæ amatrix ac petulantiæ, flagitiis modum
usque in senium et auguriis non ponens, usque ad mortem impudica
permansit. Hæc die quadam cum sederet ad prandium, cornicula quam pro
delitiis pascebat, nescio quid garrire coepit; quo audito, mulieris
cultellus de manu excidit, simul et facies pallescere coepit, et emisso
rugitu, hodie, inquit, accipiam grande incommodum, hodieque ad sulcum
ultimum meum pervenit aratrum. quo dicto, nuncius doloris intravit;
muliere vero percunctatâ ad quid veniret, affero, inquit, tibi filii
tui obitum & totius familiæ ejus ex subitâ ruinâ interitum. Hoc quoque
dolore mulier permota, lecto protinus decubuit graviter infirmata;
sentiensque morbum subrepere ad vitalia, liberos quos habuit
superstites, monachum videlicet et monacham, per epistolam invitavit;
advenientes autem voce singultiente alloquitur. Ego, inquit, o pueri,
meo miserabili fato dæmoniacis semper artibus inservivi; ego omnium
vitiorum sentina, ego illecebrarum omnium fui magistra. Erat tamen mihi
inter hæc mala, spes vestræ religionis, quæ meam solidaret animam
desperatam; vos expctabam propugnatores contra dæmones, tutores contra
sævissimos hostes. Nunc igitur quoniam ad finem vitæ perveni, rogo vos
per materna ubera, ut mea tentatis alleviare tormenta. Insuite me
defunctam in corio cervino, ac deinde in sarcophago lapideo supponite,
operculumque ferro et plumbo constringite, ac demum lapidem tribus
cathenis ferreis et fortissimis circundantes, clericos quinquaginta
psalmorum cantores, et tot per tres dies presbyteros missarum
celebratores applicate, qui feroces lenigent adversariorum incursus.
Ita si tribus noctibus secura jacuero, quartâ die me infodite humo.
Factumque est ut præceperat illis. Sed, proh dolor! nil preces, nil
lacrymæ, nil demum valuere catenæ. Primis enim duabus noctibus, cum
chori psallentium corpori assistabant, advenientes Dæmones ostium
ecclesiæ confregerunt ingenti obice clausum, extremasque cathenas
negotio levi dirumpunt: media autem quæ fortior erat, illibata manebat.
Tertiâ autem nocte, circa gallicinium, strepitu hostium adventantium,
omne monasterium visum est a fundamento moveri. Unus ergo dæmonum, et
vultu cæteris terribilior & staturâ eminentior, januas Ecclesiæ; impetu
violento concussas in fragmenta dejecit. Divexerunt clerici cum laicis,
metu stelerunt omnium capilli, et psalmorum concentus defecit. Dæmon
ergo gestu ut videbatur arroganti ad sepulchrum accedens, & nomen
mulieris modicum ingeminans, surgere imperavit. Quâ respondente, quod
nequiret pro vinculis, jam malo tuo, inquit, solveris; et protinus
cathenam quæ cæterorum ferociam dæmonum deluserat, velut stuppeum
vinculum rumpebat. Operculum etiam sepulchri pede depellens, mulierem
palam omnibus ab ecclesiâ extraxit, ubi præ foribus niger equus superbe
hinniens videbatur, uncis ferreis et clavis undique confixus, super
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account