Roderick, the last of the Goths : $b A tragic poemSouthey, Robert
General
Roderick, the last of the Goths : $b A tragic poem
Southey, Robert
Roderick, King of the Visigoths, -711? -- Poetry
Rodericus superatus in prælio, solus, lacrymabilis, abjectus,
et pene defficiens pervenit ad præfatum monasterium Cauliniana,
ibique a prædicto Romano pœnitentiæ et Eucharistiæ Sacramentis
susceptis, pariter cum illo, cum imagine, et reliquiis ad
Seanum montem pervenerunt 10 kal. Decemb. in quo rex solus per
annum integrum permansit, in Ecclesia ibi inventa cum Christi
crucifixi imagine, et ignoto sepulchro. Romanus vero cum hac
Sacra Virginis effigie inter duo ista saxa, usque ad extremum
vitæ permansit; et ne futuris temporibus aliquem ignorantia
teneat, hæc cum reliquiis sacris in hac extremæ orbis parte
recondimus. Deus ista omnia a Maurorum manibus servet. Amen. De
his lectis et a Presbyteris apertis satis multum sumus gavisi,
quia nomen de sanctis reliquiis, et de Virgine scivimus, et
ut memorentur per semper in ista serie testamenti scribere
fecimus. Do igitur prædictam hæreditatem pro reparatione
prefatæ Ecclesiæ cum pascuis, et aquis, de monte in fonte,
ingressibus et regressibus, quantum a prestitum hominis est,
et illam in melhiorato foro aliquis potest habere per se. Ne
igitur aliquis homo de nostris vel de estraneis hoc factum
nostrum ad irrumpendum veniat, quod si tentaverit peche ad
dominum terræ trecentos marabitinos, et carta nihilominus in
suo robore permaneat, et insuper sedeat excommunicatus et cum
Juda proditore pænas luat damnatorum. Facta series testamenti
vi Idus Decemb. era M,CLXX, Alfonsus Portugaliæ Rex confirm.
Sancius Rex confirm. Regina Dona Tarasia confirm. Petrus
Fernandez, regis Sancii dapifer confirm. Menendus Gunsalui,
ejusdem signifer confirm. Donus Joannes Fernandez curiæ regis
maiordomus confirm. Donus Julianus Cancellarius regis confirm.
Martinus Gonsalui Pretor Colimbriæ confirm. Petrus Omariz
Capellanus regis confirm. Menendus Abbas confirm. Theotonius
conf. Fernandus Nuniz, testis. Egeas Nuniz, testis. Dn Telo,
testis. Petrus Nuniz, testis. Fernandus Vermundi, testis.
Lucianus Præsbyter notavit._”
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account