Secreta Monita Societatis Jesu. The Secret Counsels of the Society of Jesus, in Latin and English
History
Secreta Monita Societatis Jesu. The Secret Counsels of the Society of Jesus, in Latin and English
Jesuits -- Controversial Literature
III. Idem faciendum si princeps aggreditur aliquid faciendum non æque
magnatibus omnibus gratum; permovendus nempe animus ei, et instigandus,
cœterorum vero animi commovendi ad hoc ut principi sese accommodent,
neque contradicant; in genere tamen tantum, nec unquam ad particularia
descendendo, ne societati imputetur, si male negotium successerit; et
siquidem hoc aliquando factum reprobetur, recitentur monita contraria hæc
plane prohibentia, et adhibeatur auctoritas aliquorum patrum, de quibus
constat quod hæc ipsa monita illos lateant, qui etiam cum juramento
asserere poterunt societatem, quoad hæc quæ illi improperantur, calumniam
pati.
IV. Juvabit etiam non parum ad occupandos principum animos, si nostri
dextere et per tertias personas insinuent se ad legationes honorificas et
favorabiles ad alios principes aut reges pro illis obeundas, præsertim
apud pontificem et supremos monarchias; hac enim occasione sese et
societatem commendare poterunt, quare non nisi zelosi valde et versati in
instituto nostro eo erunt destinandi.
V. Alumni principum et domestici præcipue, quibus familiariter utuntur,
per munuscula præcipue et varia pietatis officia vincendi sunt, ut eandem
nostros fideliter de humoribus et inclinationibus principum et magnatum
instruant, sic facile illis societas sese accommodabit.
VI. Experientia etiam docuit in domo Austria, aliisque regnis Galliæ,
Poloniæ, &c. cæterisque ducatibus, quantum societas sese juverit
tractandis matrimoniis inter principes. Quare prudenter proponantur
exquisiti conjuges, qui cum parentibus vel amicis nostrorum sunt amici
vel familiares.
VII. Fæminæ principes per domesticas potissimum, quæ a cubiculis sunt,
facillime vincentur; quare illæ omnibus modis foveantur, sic enim ad
omnia, etiam secretissima, in familia aditus patebit.
VIII. In conscientiis magnatum regendis sequentur nostri confessarii
sententiam illorum auctorum qui liberiorem conscientiam faciunt contra
opinionem aliorum religiosorum, ut, relictis illis, a nostra directione
et consiliis toti velint dependere.
IX. Tam principes quam prælati, aliique omnes qui societati favorem
extraordinarium præstare possunt, participes faciendi sunt omnium
meritorum societatis, exposito illis momento hujus summi privilegii.
X. Insinuandæ etiam caute et prudenter facultates amplissimæ societatis
absolvendi etiam a casibus reservatis, respectu aliorum pastorum aut
religiosorum, item dispensandi in jejuniis, debito reddendo, aut petendo,
matrimonii impedimentis, aliisque notis, in quo fiet ut plurimi ad nos
recurrant et obstringantur.
XI. Invitandi ad conciones, sodalitates, orationes, actiones,
declamationes, &c. in quibus carminibus, inscriptis thesibus honorandi,
tum si expedit in triclinio mensa excipiendi, variisque et dictis
salutandi.
XII. Inimicitiæ et dissensiones inter magnates ad nos distrahendæ erunt
ut componantur, sic enim in notitiam familiarium et secretorum paulatim
poterimus devenire, et alterutram partem nobis devincire.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account