Secreta Monita Societatis Jesu. The Secret Counsels of the Society of Jesus, in Latin and English
History
Secreta Monita Societatis Jesu. The Secret Counsels of the Society of Jesus, in Latin and English
Jesuits -- Controversial Literature
I. Nostri principes, virosque illustres ita dirigant, ut solum ad majorem
Dei gloriam tendere videantur, et ad talem austeritatem conscientiæ, quam
ipsimet principes concedunt; neque enim statim, sed sensim spectare debet
directio illorum externam et politicam gubernationem.
II. Ideo sæpe illis inculcandum distributionem honorum et dignitatum
in rep. spectare ad justitiam, graviterque Deum offendi a principibus,
si contra eam spectant, et ex passione procedant. Protestentur sæpe ac
serio se nullo modo velle in Reip. administrationem ingerere, sed invitos
dicere, ratione officii sui; tum ubi semel bene hæc apprehenderint,
explicetur quibus virtutibus præditi esse debeant, qui ad dignitates
et munia publica ac primaria assumendi sunt, nominenturque tandem, et
commendentur ab illis qui sunt sinceri amici societatis; hoc tamen non
fiet immediate per nostros, nisi princeps ad hoc cogerit, sed plus gratiæ
habebit, si interponantur amici vel familiares principis.
III. Quocirca confessarii et concionatores nostri informentur ab amicis
nostris, qui pro quovis munere sunt apti, præsertim tales qui erga
societatem liberales sunt, horum nomina apud se habeant, et suo tempore
cum dexteritate, sive per se, sive per alios, principibus insinuent.
IV. Meminerint summopere confessarii et concionatores, principes suaviter
et blande tractare, nullo modo in concionibus et privatis colloquiis
perstringere, omnes pavores ab illis removere, et in spe, fide, justitia
politica potissimum adhortari.
V. Munuscula parva vix unquam pro privato usu acceptent, sed commendent
necessitatem communem provinciæ et collegii, domi cubiculo simpliciter
instructo gaudeant, neque curiose nimis se vestiant et ad abjectiores
personas, quæ in palatio sunt, juvandas ac consolandas prompte se
conferant, ne solis magnatibus præsto esse videantur.
VI. Quam primum post mortem officialium curent ut de substituendis amicis
societatis mature agant, et suspicione se eximant extorti regiminis;
quare etiam, uti supradictum est, immediate se non impendent, sed amicos
fideles, ac potentes, qui sustinere invidiam possunt, si quæ oriatur.
CHAP. IV.
_What things ought to be recommended to preachers, and
confessors, to the great._
I. Our members should so manage, princes and distinguished men, that
while they appear to aim singly after the greater glory of God, they may
enjoin on them the no greater austerity of conscience than the princes
themselves permit; for our aim should be, not at once, but insensibly to
look towards temporal and political supremity.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account