Secreta Monita Societatis Jesu. The Secret Counsels of the Society of Jesus, in Latin and English
History
Secreta Monita Societatis Jesu. The Secret Counsels of the Society of Jesus, in Latin and English
Jesuits -- Controversial Literature
XI. Imprimendum ipsis hoc firmiter, si conscientiæ perfecta quiete frui
velint, omnino sine murmuratione, tædio, aut ulla renitentia interiori,
sequendam esse tam in temporalibus quam in spiritualibus confessarii
directionem, tamquam à Deo peculiariter destinati.
XII. Instruendæ etiam per occasionem, gratius esse si personis
ecclesiasticis maxime religiosis spectatæ et exemplaris vitæ eleemosynas
suas dent, non nisi conscio tum et approbante confessario.
XIII. Cavebunt diligentissime confessarii, ne quocumque prætextu
hujusmodi viduæ illorum pœnitentes alios religiosos invisant, aut
familiaritatem cum illis ineant, quod ut impediant, conabuntur suo
tempore deprædicare societatem tamquam ordinem superlativum præ cæteris,
et utilissimum in ecclesia, majoris auctoritatis apud pontificem et
principes omnes, perfectissimum in se, quia dimittit noxios et inidoneos,
adeoque sine spuma et fecibus vivit, quibus scatent monachi, plerumque
indocti, bardi, segnes, salutis suæ incurii, ventricolæ, &c.
XIV. Proponant confessarii et suadeant illis ordinarias pensiones, et
tributa, quibus subleventur annuatim collegiorum et domorum professarum
debita, præcipue domus professæ Romanæ, nec immemores sint ornamentorum
templi, ceræ, vini, &c. ad celebrationem missæ sacrificii necessariorum.
XV. Quod si in vita sua vidua ex pleno bona sua societati non
inscripserit, proponatur illi per occasionem, et præsertim ingruente
gravi morbo aut periculo vitæ, egestas, novitas et multitudo plurimorum
collegiorum nondum fundatorum, inducanturque suaviter et fortiter ad
sumtus faciendos, quibus æternam gloriam sunt fundaturæ.
XVI. Idem faciendum cum principibus, et benefactoribus aliis;
persuadendum, inquam, ea quæ perpetua sunt in hoc mundo et in altero
æternam illis gloriam à Deo paritura; quod si hinc inde aliqui malevoli
allegent exemplum Christi, qui non habeat ubi caput reclinaret, velintque
socios Jesu similiter esse pauperrimos, ostendatur et serio imprimatur
passim omnibus, ecclesiam Dei nunc mutatam et monarchiam factam, quæ
auctoritate et potentia magna tueri se debet, contra potentissimos
inimicos, et esse lapidem illum parvum excisum qui crevit in montem
maximum, prædictum per prophetam.
XVII. Istis quæ addictæ sunt eleemosynis et ornatui templorum, ostendatur
crebro, summam perfectionem in eo consistere, quod terrenarum rerum amore
esse exuentes, ipsum Christum ejusque socios earum possessores faciant.
XVIII. Sed quia minus semper sperandum à viduis quæ liberos suos ad
sæculum dirigunt, videbimus.
CHAP. VII.
_How widows are to be retained; and how to dispose of the goods
which they may leave._
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account