Secreta Monita Societatis Jesu. The Secret Counsels of the Society of Jesus, in Latin and English — John Shaqi
Secreta Monita Societatis Jesu. The Secret Counsels of the Society of Jesus, in Latin and English
History
Secreta Monita Societatis Jesu. The Secret Counsels of the Society of Jesus, in Latin and English
Jesuits -- Controversial Literature
I. Dimittendus erit quilibet vel cujusvis conditionis vel ætatis, alio
colore quæsito, tamquam hostis societatis, qui devotas nostras vel
alios amicos alienaverit à templo nostro vel frequentatione nostrorum,
aut eleemosynas ad alia templa, vel religiosos diverterit, vel alicui
opulento, aut bene societati congruo illam dissuaserit; tum etiam qui
circa tempus, quo de bonis propriis disponendum erat, affectum erga
consanguineos potius, quam erga societatem, ostenderint; hoc enim
magnum immortificati animi signum est, et convenit professos esse plane
mortificatos: item qui eleemosynas à pœnitentibus aut aliis amicis
societatis ablatas ad consanguineos suos pauperes diverterint. Ut autem
de causa dimissionis suæ postea non conquerantur, non dimittantur statim,
sed prohibeantur primo, ab audiendis confessionibus, mortificentur et
vexentur exercitiis vilissimorum officiorum, cogantur ad ea in dies
præstanda à quibus aversionem maximam habere cognoscuntur, removeantur
ab altioribus studiis ac honorificis muniis, urgeantur capitulis ac
reprehensionibus publicis, arceantur à recreationibus, et conversatione
externorum, subtrahantur in vestibus, aliisque utensilibus, ea quæ omnino
necessaria non sunt, donec ad murmurationem, et impatientiam inducantur,
et tunc tamquam nimis immortificati, et aliis malo exemplo perniciosi
dimittantur; et si ratio dimissionis parentibus aut prælatis ecclesiæ
danda sit, dicantur non habuisse spiritum societatis.
II. Dimittendi insuper erunt qui scrupulum fecerint in acquirendis
societati bonis, dicanturque esse nimium proprio judicio addicti; quod si
apud provinciales rationem facti sui reddere voluerint, non audiantur,
sed urgeantur ad regulam quæ omnes obligat ad cæcam obedientiam
præstandam.
III. Reflectendum erit ab initio et à teneris, quinam maxime in affectu
erga societatem proficiant, qui autem affectum erga alios ordines, aut
pauperes, aut parentes tenere deprehenduntur, cum sint futuri inutiles,
modo supra dicto, paulatim ad dimissionem disponantur.
CHAP. X.
_Of the secret strictness of this discipline in the society._
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account