Secreta Monita Societatis Jesu. The Secret Counsels of the Society of Jesus, in Latin and English
History
Secreta Monita Societatis Jesu. The Secret Counsels of the Society of Jesus, in Latin and English
Jesuits -- Controversial Literature
I. Summa prudentia contendendum est ut deligantur juvenes ingenio bono,
formà non contemnenda, genere nobiles, aut quod minimum horum aliquo
excellentes.
II. Ut facilius ad institutum nostrum pertrahantur, peculiari affectu
quamdiu student à præfectis scholarum et magistris sunt præveniendi,
extra tempora scholæ, ab iisdem sunt instruendi, quam gratum Deo sit, si
quibus illi se et sua omnia, præsertim in societate filii sui, consecret.
III. Ducantur occasione data per collegium et hortum, immo aliquando
etiam ad villas, et cum nostris versentur tempore recreationum, et
paulatim familiares fiant, cavendo tamen ne familiaritas pariat
contemptum.
IV. Non permittantur castigari, et in ordinem redigi à præceptoribus cum
aliis discipulis.
V. Munusculis ac privilegiis variis ætati illorum conformibus devinciendi
sunt, et maxime colloquiis spiritualibus sunt animandi.
VI. Inculcetur illis hæc fieri dispositione divina, tamquam ad societatem
electis præ tot aliis idem gymnasium frequentantibus.
VII. Aliis occasionibus, præsertim exhortationibus, terrendi sunt minis
damnationis æternæ, nisi divinæ vocationi obtemperent.
VIII. Si societatem ingredi constanter petant, differatur illorum
admissio, quamdiu constantes manent; quod si mutabiles appareant,
quamprimum, et omnibus modis foveantur.
IX. Admoneantur efficaciter, ne ulli familiari suo, et ne quidem
parentibus vocationem suam aperiant, priusquam admissi sint; quod si
deinde aliqua illos tentatio resiliendi superveniat, in integro tum ipse,
tum societas erit; et si illa superata fuerit, semper erit occasio illos
rememoratione ejusdem postea animandi, si tempore novitiatus, aut post
emissa vota simplicia obveniat.
X. Quia vero maxima difficultas est in alliciendis magnatum, nobilium,
senatorum filiis, quamdiu apud parentes sunt, qui illos ad succedendum
illorum officiis educant; persuadendum illis per amicos potius quam
per personas societatis, ut illos in aliis provinciis, et remotis
universitatibus collocent, in quibus nostri docent, præmissis
instructionibus ad professores de qualitate et conditionibus illorum, ut
affectum illorum societati facilius, et certius concilient.
XI. Quando ad ætatem aliquomodo maturam pervenerint, inducendi erunt ad
facienda aliqua exercitia spiritualia quæ in _Germanis_ et _Polonis_ sæpe
bonum successum habuerunt.
XII. Perturbationibus et afflictionibus illorum occurrendum erit, pro
qualitate et conditione uniuscujusque, adhibitis demonstrationibus, et
exhortationibus privatis de malo successu divitiarum, et bona vocationis
non contemnendo sub pæna indictionis pænæ infernalis.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account