Ego multo ante diluculum consurgo, fenestras ac
fores cubiculi aperio. Iam lucescere clamo, strepo,
familiares expergefacio. Dum finem non facio, ibi 215
latro voce quam diceres esse non somnolenti, 'Quid
paras?' inquit. 'Vixdum est hora noctis undecima.'
Ego contra clamo coelum esse densissimis obductum
nebulis, mox clarum diem emicaturum. Quid multis?
Adfertur lucerna. Interea ut observarem quid ageretur 220
in inferioribus aedibus, decurro; obambulans ac
circumspectans offendo latronum equos stantes ephippiis
impositis, quomodo necesse erat eos totam stetisse
noctem, cum praeter modo excitatam puellam nemo
non esset in stratis. Tandem surgunt et nostri 225
carnifices. Ibi res quaepiam incommoda, ut videbatur,
nobis saluti fuit. Nihil enim latronem illum exciverat,
nisi quod nos quam pecuniosissimos esse existimaret;
at haec una res illi fidem facere potuit nos tenui
pecunia esse. Minusculum erat argenteae pecuniae 230
quam ut cauponi pro cena atque equis omnium satisfacere
possem. Aut igitur ille aureum mutaret iussi,
aut locator meo nomine quinque duodenarios (tantum
enim deerat) redderet, apud divum Dionysium a me
recepturus. Cauponaria neque sibi lances domi, neque 235
qui mutaret aurum esse iurabat. Latro ille ait se ea
quidem lege facturum, si sibi aureum pignoris loco
tradidissem; hortabatur impendio id ut facerem cauponaria,
mulier ut scelesta, ita et impudens et stulta:
inde multa ac longa inter nos rixa. Poscebam mihi 240
fores aperiret, me ipsum mutandi auri causa monasterii
Priorem, quod e regione est, aditurum; illa negabat.
Rixatum est ad lucem usque. Tandem iussi sumus
aurum quod mutatum vellemus proferre; protuli. Ibi
alii nummo pondus deerat, alius adulterina materia 245
dicebatur, alius parum solidus; hoc nimirum consilio,
ut si quid reconditi esset auri, id proferre cogeremur.
Ego cum sancte adiurassem mihi praeter eos nullos
esse aureos, 'At comitem' inquit 'quin tu suos proferre
iubes? Video enim illum belle esse nummatum'; 250
idque iam blandius coepit poscere. Ego vero vultu
et voce, ita ut solent et vera et ex animo loquentes,
nihil comiti praeter syngrapham esse deiero. Profertur
denique libripens, prodit et caupo; ibi libratum est
sesquihoram, nec aureus erat cui non aliquid scrupulorum 255
deesset. In aliis deerat ponderi, in aliis causabantur
materiam. Animadverti tandem et lancibus
subesse fraudem et ponderi. Et forte fortuna id quod
erat gravius manu corripio, caupone tum imprudente.
Reliquum erat ut altero ponderaret, et repente utraque 260
lance aureus praeponderabat. In utramcunque lancem
translatus erat, eam inclinabat. Erat enim nummus
pervetustus, cui supererat ultra legitimum pondus; ut
in his decrescunt omnia.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account