Mitto ad te munusculum literarium, Lucubratiunculas
aliquot meas; in quibus est et concertatio 55
illa De reformidatione Christi, qua quondam in Anglia
sumus conflictati; quanquam adeo mutata ut vix
agnoscas. Praeterea, quae tu responderas quaeque ipse
rettuleram, non quibant inveniri. Enchiridion non ad
ostentationem ingenii aut eloquentiae conscripsi, verum 60
ad hoc solum, ut mederer errori vulgo religionem constituentium
in caerimoniis et observationibus rerum
corporalium, ea quae ad pietatem pertinent, mire neglegentium.
Conatus autem sum velut artificium quoddam
pietatis tradere, more eorum qui de disciplinis 65
certas rationes conscripsere; reliqua omnia paene alieno
scripsi stomacho: quod laboris datum est animo Batti
mei et affectibus Annae Principis Verianae. A
Panegyrico sic abhorrebam, ut non meminerim quicquam
fecisse me magis reluctante animo. Videbam enim 70
genus hoc citra adulationem tractari non posse. Ego
tamen novo sum usus artificio, ut et in adulando sim
liberrimus et in libertate adulantissimus.
Si quid tuarum lucubrationum voles excudi formulis,
exemplar tantum mittito; reliquum a me curabitur, 75
ut emendatissime excudatur. Et scripsi nuper, et
meministi opinor, de centum Adagiorum libris nostro
sumptu in Angliam transmissis, idque ante triennium.
Scripserat mihi Grocinus se summa fide summaque
diligentia curaturum ut ex animi mei sententia distraherentur. 80
Neque dubito quin promissa praestiterit, ut
est vir omnium quos alit Britannia integerrimus optimusque.
Dignaberis igitur et ipse hac in re operam
tuam mihi commodare, admonendo atque exstimulando
eos per quos putabis negotium oportere confici. 85
Neque enim dubitandum quin tanto spatio divenditi
sint libri, et necesse est pecuniam ad aliquos pervenisse;
quae mihi in praesenti sic usui futura est ut
nunquam aeque. Quavis enim ratione mihi est elaborandum
ut menses aliquot totus mihi vivam, quo me 90
aliquando ab iis extricem quae in literis profanis
institui; id quod hac hieme sperabam futurum, nisi
me tam multae spes elusissent. Neque admodum
magna pecunia redimi poterit haec libertas, nimirum
paucorum mensium. 95
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account