Mensam Decani, quae antea sub hospitalitatis titulo 340
luxui servierat, contraxit ad frugalitatem. Nam cum
et ante annos aliquot in totum abstinuisset a cena,
caruit vespertinis convivis. Porro cum serius pranderet,
etiam tum minus habuit multos: sed hoc
pauciores, quod et frugalis esset apparatus, tametsi 345
nitidus, et brevis accubitus, denique sermones qui non
delectarent nisi doctos ac bonos. Consecrata mensa
mox puer aliquis clara voce distincte pronuntiabat
caput aliquod ex epistolis Pauli aut proverbiis Salomonis.
Ex eo delectum locum ipse fere repetebat, ac 350
sermonis occasionem sumebat, sciscitans ab eruditis
aut ingeniosis etiam idiotis, quid hoc aut illud dictum
sibi vellet. Atque ita sermonem temperabat, ut quanquam
et pius et gravis, tamen nihil haberet taedii aut
supercilii. Rursus sub convivii finem, cum iam utcunque 355
satisfactum esset non voluptati sed necessitati,
aliud argumentum iniecit: atque ita convivas dimisit
et animo et corpore refectos, ut meliores discederent
quam venerant, et stomachum minime cibis onustum
referrent. 360
Impense delectabatur amicorum colloquiis, quae
saepe differebat in multam noctem: sed omnis illius
sermo aut de literis erat aut de Christo. Si grati
confabulonis non erat copia (nec enim quibuslibet
delectabatur), puer aliquis e sacris libris aliquid 365
pronuntiabat. Me nonnunquam et peregrinationis
comitem ascivit, nihil erat illic eo festivius: sed
semper libellus erat itineris comes, nec alii sermones
quam de Christo. Impatiens erat omnium sordium,
adeo ut nec sermonem ferret soloecum ac barbarie 370
spurcum. Quicquid erat domesticae supellectilis, quicquid
apparatus in cibis, quicquid in vestibus, quicquid
in libris, nitidum esse volebat, de magnificentia
non laborabat. Non nisi pullis vestibus utebatur, cum
illic vulgo sacerdotes ac theologi vestiantur purpura. 375
Summa vestis semper erat lanea ac simplex; si frigus
hoc postulabat, interulis pelliciis se muniebat.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account