Quicquid e sacerdotiis redibat, id in usus domesticos
oeconomo suo dispensandum reliquit: quod erat patrimonii
(erat autem amplissimum) ipse in pios usus 380
distribuebat. Nam patre defuncto, cum ingentem
pecuniae vim accepisset ex hereditate, ne servata
gigneret in eo aliquid morbi, novam scholam exstruxit
in coemeterio Sancti Pauli, puero Iesu sacram, opere
magnifico. Adiecit aedes magnificas, in quibus agerent 385
duo ludi magistri, quibus amplum salarium designavit,
quo gratuito docerent, sed sic uti schola non capiat
nisi certum numerum. Eam distinxit in partes
quatuor. Primus ingressus habet ceu catechumenos.
Nullus autem admittitur nisi qui iam norit et legere 390
et scribere. Secunda pars habet eos quos hypodidascalus
instituit. Tertia quos superior erudit. Alteram
ab altera dirimit velum quoddam quod adducitur
ac diducitur cum libet. Supra cathedram praeceptoris
sedet puer Iesus singulari opere, docentis gestu, quem 400
totus grex adiens scholam ac relinquens hymno salutat.
Et imminet Patris facies dicentis 'Ipsum audite': nam
haec verba me auctore ascripsit. In postremo sacellum
est, in quo licet rem divinam facere. Tota schola
nullos habet angulos aut secessus, adeo ut nec cenaculum 405
sit ullum aut cubiculum. Pueris singulis suus
est locus in gradibus paulatim ascendentibus, distinctis
spatiis. Quaeque classis habet sedecim, et qui in sua
classe praecellit, sellulam habet ceteris paululo eminentiorem.
Nec quosvis admittunt temere, sed delectus 405
fit indolis et ingeniorum.
Vidit illud vir perspicacissimus, in hoc esse praecipuam
reipublicae spem, si prima aetas bonis rationibus
institueretur. Ea res cum constet immensa pecunia,
tamen nullum in huius consortium admisit. Quidam 410
legarat in eam structuram centum libras monetae
Britannicae: ubi sensit Coletus hac gratia sibi nescio
quid iuris vindicare laicos, permissu episcopi sui eam
pecuniam contulit in sacras vestes templi. Reditibus
totique negotio praefecit non sacerdotes, non episcopum 415
aut capitulum, ut vocant, non magnates: sed cives
aliquot coniugatos, probatae famae. Roganti causam
ait nihil quidem esse certi in rebus humanis, sed tamen
in his se minimum invenire corruptelae.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account