Atque ut hoc opus nemo non probavit, ita multi 420
demirabantur cur magnificentissimas aedes exstrueret
intra pomeria monasterii Carthusiensium, quod non
procul abest a regia quae dicitur Richemonda. Aiebat
se parare sedem illam suae senectuti, cum iam impar
laboribus aut morbo fractus cogeretur se submovere 425
ab hominum consortio. Illic erat animus philosophari
cum duobus aut tribus amiculis eximiis, inter
quos me solitus est numerare; sed mors antevertit.
Nam cum ante paucos annos correptus esset sudore
pestilenti, qui morbus peculiariter infestat Britanniam, 430
et ab eodem tertio repetitus, utcunque tamen revixit;
sed ex morbi reliquiis contracta est viscerum tabes,
qua periit. Sepultus est ad australe chori latus in suo
templo humili sepulchro, quod in eum usum iam ante
annos aliquot delegerat, inscriptione addita 'IOAN. COL.' 435
Finem faciam, mi Iona, si pauca commemoraro
primum de ipsius natura, deinde de opinionibus paradoxis,
postremo de procellis quibus explorata est
hominis ingenua pietas. Cuius minimam portionem
debebat naturae suae; siquidem animo praeditus erat 440
insigniter excelso et omnis iniuriae impatientissimo,
ad luxum ac somnum mire propensus, ad iocos ac
facetias supra modum proclivis. Haec ipse mihi fassus
est, nec omnino tutus a morbo philargyriae. Adversus
haec ita pugnavit philosophia sacrisque studiis, vigiliis, 445
ieiuniis, ac precibus, ut totum vitae cursum ab huius
seculi inquinamentis purum peregerit. Opes in pios
usus dissipavit. Adversus animi celsitudinem ratione
pugnavit, adeo ut a puero quoque moneri se pateretur.
Somnum ac luxum abstinentia cenae perpetua, iugi 450
sobrietate, indefessis laboribus studiorum sanctisque
colloquiis profligavit: et tamen si quando sese obtulisset
occasio vel iocandi apud facetos vel colloquendi
cum feminis vel accumbendi in opiparis conviviis,
vidisses aliqua naturae vestigia. Et ob id fere a laicorum 455
consuetudine abstinuit, sed praecipue a conviviis:
ad quae si quando cogebatur, me aut mei similem
adhibebat, quo Latinis fabulis declinaret profana colloquia.
Atque interim sumpto ex uno tantum genere
cibi pusillo, uno aut altero cerevisiae haustu contentus 460
erat, a vino temperans, quo tamen delectabatur eleganti,
sed temperatissime utens. Ita se sibi semper
habens suspectum, cavebat ab omnibus quibus esse
posset offendiculo cuiquam; nec enim ignorabat
omnium oculos in se coniectos. 465
Nunquam vidi ingenium felicius, atque ob id similibus
ingeniis unice delectabatur: sed ad haec se malebat
demittere quae praepararent ad immortalitatem vitae
futurae. Nulla in re non philosophabatur, si quando
se laxabat fabulis amoenioribus. In pueris ac puellis 470
delectabat naturae puritas ac simplicitas, ad cuius
imitationem suos vocat Christus, angelis eos solitus
comparare.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account