Inter tantas negotiorum moles et veterum amiculorum
meminit et ad literas adamatas subinde redit. 280
Quicquid dignitate valet, quicquid apud amplissimum
regem gratia pollet, id omne iuvandae reipublicae,
iuvandis amicis impendit. Semper quidem adfuit animus
de cunctis bene merendi cupidissimus, mireque
pronus ad misericordiam: eum nunc magis exserit, 285
quando potest plus prodesse. Alios pecunia sublevat,
alios auctoritate tuetur, alios commendatione provehit:
quos alioqui iuvare non potest, his consilio
succurrit: nullum unquam a se tristem dimisit. Diceres
Morum esse publicum omnium inopum patronum. 290
Ingens lucrum sibi putat accessisse, si quem oppressum
sublevavit, si perplexum et impeditum explicuit,
si alienatum redegit in gratiam. Nemo lubentius collocat
beneficium, nemo minus exprobrat. Iam cum
tot nominibus sit felicissimus, et felicitatis comes fere 295
soleat esse iactantia, nullum adhuc mortalium mihi
videre contigit qui longius abesset ab hoc vitio.
Sed ad studiorum commemorationem redeo, quae
me Moro mihique Morum potissimum conciliarunt.
Primam aetatem carmine potissimum exercuit. Mox 300
diu luctatus est, ut prosam orationem redderet molliorem,
per omne scripti genus stilum exercens; qui
cuiusmodi sit, quid attinet commemorare? tibi praesertim
qui libros eius semper habeas in manibus.
Declamationibus praecipue delectatus est, et in his, 305
materiis paradoxis, quod in his acrior sit ingeniorum
exercitatio. Unde adolescens etiamnum dialogum moliebatur,
in quo Platonis communitatem ad uxores
usque defendit. Luciani Tyrannicidae respondit, quo
in argumento me voluit antagonistam habere; quo 310
certius periculum faceret ecquid profecisset in hoc
genere. Utopiam hoc consilio edidit, ut indicaret quibus
rebus fiat ut minus commode habeant respublicae;
sed Britannicam potissimum effinxit, quam habet penitus
perspectam cognitamque. Secundum librum prius 315
scripserat per otium; mox per occasionem primum
adiecit ex tempore. Atque hinc nonnulla dictionis
inaequalitas.
Vix alium reperias qui felicius dicat ex tempore;
adeo felici ingenio felix lingua subservit. Ingenium 320
praesens et ubique praevolans, memoria parata; quae
cum omnia habeat velut in numerato, prompte et
incontanter suggerit quicquid tempus aut res postulat.
In disputationibus nihil fingi potest acutius, adeo
ut summis etiam theologis saepe negotium facessat, in 325
ipsorum harena versans. Ioannes Coletus, vir acris
exactique iudicii, in familiaribus colloquiis subinde dicere
solet Britanniae non nisi unicum esse ingenium;
cum haec insula tot egregiis ingeniis floreat.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account