Verae pietatis non indiligens cultor est, etiam si ab 330
omni superstitione alienissimus. Habet suas horas,
quibus Deo litet precibus, non ex more, sed e pectore
depromptis. Cum amicis sic fabulatur de vita futuri
seculi, ut agnoscas illum ex animo loqui neque sine
optima spe. Ac talis Morus est etiam in aula. Et 335
postea sunt qui putent Christianos non inveniri nisi
in monasteriis.
Tales viros cordatissimus rex in familiam suam
atque adeo in cubiculum non solum admittit verum
etiam invitat; nec invitat modo verum etiam pertrahit. 340
Hos habet arbitros ac testes perpetuos vitae
suae, hos habet in consiliis, hos habet itinerum comites.
Ab his stipari gaudet potius quam luxu perditis
iuvenibus aut mulierculis, aut etiam torquatis Midis
aut insinceris officiis; quorum alius ad voluptates 345
ineptas avocet, alius ad tyrannidem inflammet, alius
ad expilandum populum novas technas suggerat. In
hac aula si vixisses, Huttene, sat scio rursum aliam
aulam describeres, et aulas odisse desineres. Quanquam
tu quoque cum eo principe vivis ut integriorem nec 350
optare possis; neque desunt qui rebus optimis faveant.
Sed quid ista paucitas ad tantum examen insignium
virorum, Montioii, Linacri, Pacaei, Coleti, Stocschleii,
Latimeri, Mori, Tunstalli, Clerici atque aliorum his
adsimilium? quorum quemcunque nominaveris, mundum 355
omnium virtutum ac disciplinarum semel dixeris.
Mihi vero spes est haudquaquam vulgaris fore ut
Albertus, unicum his temporibus nostrae Germaniae
ornamentum, et plures sui similes in suam allegat
familiam, et ceteris principibus gravi sit exemplo, ut 360
idem et ipsi suae quisque domi facere studeant.
Habes imaginem ad optimum exemplar a pessimo
artifice non optime delineatam. Ea tibi minus placebit,
si continget Morum nosse propius. Sed illud
tamen interim cavi, ne mihi possis impingere, quod 365
tibi minus paruerim, neve semper opprobres nimium
breves epistolas. Etiamsi haec nec mihi scribenti
visa est longior, nec tibi legenti, sat scio, prolixa videbitur:
id faciet Mori nostri suavitas. Bene vale.
Antuerpiae decimo Calendas Augusti Anno M.D.XIX. 370
XXVII. A DISHONEST LONDONER
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account