Frequenter et admirari et dolere soleo, qui fiat ut
Britannia tot iam annis assidua pestilentia vexetur,
praesertim sudore letali, quod malum paene videtur
habere peculiare. Legimus civitatem a diutina pestilentia
liberatam, consilio philosophi mutatis aedificiis. 5
Aut me fallit animus, aut simili ratione liberari possit
Anglia. Primum quam coeli partem spectent fenestrae
ostiave nihil habent pensi: deinde sic fere constructa
sunt conclavia, ut nequaquam sint perflabilia, quod
inprimis admonet Galenus. Tum magnam parietis 10
partem habent vitreis tessellis pellucidam, quae sic
admittunt lumen ut ventos excludant, et tamen per
rimulas admittunt auram illam colatam, aliquanto pestilentiorem,
ibi diu quiescentem. Tum sola fere strata
sunt argilla, tum scirpis palustribus, qui subinde sic 15
renovantur, ut fundamentum maneat aliquoties annos viginti,
sub se fovens sputa, vomitus, proiectam cervisiam
et piscium reliquias, aliasque sordes non nominandas.
Hinc mutato coelo vapor quidam exhalatur, mea sententia
minime salubris humano corpori. 20
Adde quod Anglia non solum undique circumfusa
est mari, verum etiam multis in locis palustris est salsisque
fluminibus intersecta; ne quid dicam interim
de salsamentis, quibus vulgus mirum in modum delectatur.
Confiderem insulam fore multo salubriorem si 25
scirporum usus tolleretur; tum si sic exstruerentur
cubicula, ut duobus aut tribus lateribus paterent coelo;
fenestris omnibus vitreis ita confectis, ut totae possent
aperiri, totae claudi, et sic claudi ut non pateret per
hiantes rimas aditus ventis noxiis. Siquidem ut aliquando 30
salutiferum est admittere coelum, ita nonnunquam
salutiferum est excludere. Ridet vulgus si quis
offenditur coelo nubiloso. Ego et ante annos triginta,
si fueram ingressus cubiculum in quo mensibus aliquot
nemo versatus esset, ilico incipiebam febricitare. Conferret 35
huc, si vulgo parcior victus persuaderi posset ac
salsamentorum moderatior usus; tum si publica cura
demandaretur aedilibus, ut viae mundiores essent a
caeno, curarentur et ea quae civitati vicina essent.
Ridebis, scio, otium meum, qui his de rebus sollicitus 40
sim. Faveo regioni quae mihi tam diu praebuit hospitium;
et in qua libens finiam quod superest aevi, si liceat.
Non dubito quin tu haec pro tua prudentia rectius noris;
libuit tamen admonere, ut si meum iudicium cum
tuo consentiat, haec viris principibus persuadeas. Haec 45
enim olim regum cura consuevit esse. Scripsissem
perlibenter reverendissimo domino Cardinali; sed nec
otium erat nec argumentum, nec ignoro quibus ille
negotiis distringatur. Bene vale, vir humanissime;
cui debeo plurimum. 50
XXIX. FISHER'S STUDY AT ROCHESTER
ERASMUS ROTERODAMUS IOANNI EPISCOPO ROFFENSI S.D.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account