Hoc nuper cuidam accidit apud Britannos, medico
mihi ut patria communi, ita et amicitia coniunctissimo.
Civem quendam Londoniensem, virum egregie nummatum
et habitum adprime probum, arte curaque sua
liberarat, non sine suo ipsius periculo; nam is pestilentissima 5
febre tenebatur. Et ut fit in periculis,
medico montes aureos fuerat pollicitus, si non gravaretur
sibi in tanto vitae discrimine dexter adesse, obtestatus
et amicitiam quae illi cum eo intercedebat. Quid
multis? Persuasit et iuveni et Germano. Adfuit, 10
nihil non fecit; revixit ille. Ubi verecunde de pecunia
medicus admonuerat, elusit nugator, negans de mercede
quicquam addubitandum, ceterum arcae nummariae
clavem penes uxorem esse: 'et nosti' inquit 'mulierum
ingenium. Nolo sentiat tantam pecuniae summam a 15
me datam.' Deinde post dies aliquot hominem obvium
forte factum, iam nitidum et nulla morbi vestigia prae
se ferentem, appellavit et nondum datae mercedis admonuit.
Ille constanter asseverare pecuniam suo iussu
ab uxore numeratam esse. Medicus negare factum. 20
Hic vide quam ansam bonus ille vir arripuerit. Cum
forte medicus eum Latine numero singulari appellasset,
ibi velut atroci lacessitus iniuria, 'Vah,' inquit 'homo
Germanus tuissas Anglum?' Moxque velut impos
animi, prae iracundia caput movens diraque minitans, 25
subduxit sese. Atque ad eum modum honestus ille
civis elusit, dignus profecto quem sua pestis repetat.
Risimus quidem fabulam, nec tamen sine dolore
propter indigne frustratum amicum, nec sine tam insignis
ingratitudinis admiratione. Referunt gratiam 30
leones in periculis adiuti; meminerunt officii dracones.
Homo homini, amicus amico sic merito, pro mercede
quae nulla satis digna rependi poterat, ludibrium reponit.
Atque haec in facti detestationem diximus, non
in gentis odium. Nec enim par est ex hoc uno nebulone 35
Britannos omnes aestimari.
XXVIII. THE CONDITION OF ENGLISH HOUSES
ERASMUS ROTERODAMUS FRANCISCO CARDINALIS EBORACENSIS MEDICO S.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account