Non ab re fuerit hoc loco referre quid acciderit
Davidi quondam episcopo Traiectensi, Ducis Philippi
cognomento Boni filio. Vir erat apprime doctus reique
theologicae peritus, quod in nobilibus et illius
praesertim dicionis episcopis profana dicione onustis 5
perrarum est. Audierat inter tam multos qui sacris
initiabantur, paucissimos esse qui literas scirent.
Visum est rem propius cognoscere. In aula in quam
admittebantur examinandi iussit sibi poni cathedram.
Ipse singulis proposuit quaestiones pro gradus quem 10
petebant dignitate; hypodiaconis futuris leviores, diaconis
aliquanto difficiliores, presbyteris theologicas.
Quaeris eventum? Submovit omnes exceptis tribus.
Qui his rebus praeesse solent existimarunt ingens
Ecclesiae dedecus fore, si pro trecentis tres tantum initiarentur. 15
Episcopus, ut erat fervido ingenio, respondit
maius fore dedecus Ecclesiae, si in eam pro hominibus
admitterentur asini et omnibus asinis stolidiores. Instabant
ii quibus hinc aliquid emolumenti metitur, ut
moderaretur sententiam, reputans hoc seculum non 20
gignere Paulos aut Hieronymos, sed tales recipiendos
quales ea ferret aetas. Perstitit episcopus, negans se
requirere Paulos ac Hieronymos, sed asinos pro hominibus
non admissurum. Hic confugiendum erat ad
extremam machinam. Admota est. Quaenam? 'Si qua 25
coepisti' inquiunt 'visum est pertendere, salaria nobis
augeas oportet; alioqui sine his asinis non est unde
vivamus.' Hoc ariete deiectus est erectus ille Praesulis
animus.
II. A DOMESTIC AFFRAY
ERASMUS CHRISTIANO S. D.
Salve, mel Atticum. Heri nihil scripsi, et consulto
quidem; nam eram stomachosior. Ne roga in quem,
in te inquam. 'Quid commerueram?' Verebar mihi
insidias strui per te hominem argutissimum. Suspectam
habebam illam tuam pyxidem, ne quid simile 5
nobis afferret, quale ferunt Pandorae pyxidem Epimetheo;
quam ubi recluseram, mihi ipsi succensebam
qui fuissem suspiciosulus. 'Cur igitur ne hodie quidem
scripsisti?' inquies. Eramus occupatissimi. 'Quid tandem
negotii?' In spectaculo sedimus, sane iucundo. 10
'Comoedia' inquis 'fuit, an Tragoedia?' Utrumvis,
verum nemo personatus agebat, unicus duntaxat actus,
chorus sine tibiis, fabula nec togata nec palliata, sed
planipedia, humi acta, sine saltatu, e cenaculo spectata,
epitasis turbulentissima, exitus perturbatissimus. 15
'Quam, malum,' inquies 'mihi fabulam fingis?' Immo
rem, Christiane, refero.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account