Cum Redemptor noster totius conditor creaturæ ad hoc propitiatus humanam
voluerit carnem assumere, ut divinitatis suæ gratia, dirupto quo
tenebamur captivi vinculo servitutis, pristinæ nos restitueret
libertati: salubriter agitur, si homines quos ab initio natura liberos
protulit, et jus gentium jugo substituit servitutis, in eâ naturâ in quâ
nati fuerant, manumittentis beneficio, libertati reddantur. Atque ideo
pietatis intuitu, et hujus rei consideratione permoti, vos Montanam
atque Thomam famulos sanctæ Romanæ ecclesiæ, cui, Deo adjutore,
deservimus, liberos ex hac die, civesque Romanos efficimus, omneque
vestrum vobis relaxamus servitutis peculium. Et quia tu, Montana, animum
te ad conversionem fateris appulisse monachicam: idcirco duas uncias,
quas tibi quondam Gaudiosus presbyter per supremæ suæ voluntatis
arbitrium institutionis modo noscitur reliquisse, hac die tibi donamus,
atque concedimus omnia scilicet monasterio Sancti Laurentii cui
Constantina abbatissa præest, in quo converti Deo miserante festinas,
modis omnibus profutura. Si quid vero de rebus suprascripti Gaudiosi te
aliquomodo celasse constituerit, id totum ecclesiæ nostræ juri sine
dubio mancipetur. Tibi autem, suprascripto Thomæ, quem pro libertatis
tuæ cumulo etiam inter notarios volumus militare, quinque uncias, quas
præfatus Gaudiosus presbyter per ultimam voluntatem hereditario tibi
nomine dereliquit, simul et sponsalia quæ matri tuæ conscripserat,
similiter hac die per hujus manumissionis paginam donamus, atque
concedimus, eâ sane lege, atque conditione subnexâ, ut si sine filiis
legitimis, hoc est, de legitimo susceptis conjugio, te obire contigerit,
omnia quæ tibi concessimus, ad jus sanctæ Romanæ ecclesiæ sine
diminutione aliquâ revertantur. Si autem filios de conjugio, sicut
diximus, cognitos lege susceperis, eosque superstites reliqueris,
earumdem to rerum dominum sine quadam statuimus conditione persistere,
et testamentum de his faciendi liberam tibi tribuimus potestatem. Hæc
igitur, quæ per hujus manumissionis chartulam statuimus, atque
concessimus, nos successoresque nostros, sine aliquâ scitote
refragatione servare. Nam justitiæ ac rationis ordo suadet, ut qui sua a
successoribus desiderat mandata servari, decessoris sui proculdubio
voluntatem et statuta custodiat. Hanc autem manumissionis paginam
Paterio notario scribendam dictavimus, et propriâ manu unà cum tribus
presbyteris prioribus et tribus diaconis pro plenissimâ firmitate
subscripsimus, vobisque tradidimus. Actum in urbe Româ.
* * * * *
“GREGORY to Montana and Thomas:
“He emancipates them, and makes them Roman citizens.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account