Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name: of the Faith and Presented to the Illustrious Members of Our UniversitiesCampion, Edmund, Saint
Religion
Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name: of the Faith and Presented to the Illustrious Members of Our Universities
Campion, Edmund, Saint
Catholic Church -- Apologetic works
Pertentavimus etiam familiariter aliquando Tobiam Matthaeum, qui
nunc in concionibus dominatur, quem propter bonas artes et virtutum
semina dileximus, ut responderet ingenue, possetne qui Patres
assiduus lectitaret, istarum esse partium, quas ille suaserat.
Retulit, non posse, si pariter eos legeret iisque crederet.
Verissimum hoc verbum est, neque aliter eum nunc, aut Mattheum
Huttonum, qui vir nominatus in paucis, versare Patres dicitur, aut
reliquos adversarios, qui hoc faciunt, sentire arbitror.
Hactenus ergo securus in hanc aciem potui descendere, bellaturus
cum, iis, qui quasi auribus lupum teneant, aeternam causae
maculam cogantur inutere, sive recusent Patres, sive deposcant.
Nam in altero fugam adornant, in altero suffocantur.
SEXTA RATIO
FIRMAMENTVM PATRVM
Si quibus umquam cordi curaeque fuit id, quod maximopere nostris
fuit et esse debet: "Scrutamini Scripturas,"[67] facile princeps
et palmares in hoc genere sanctissimi Patres exstitere. Horum
opera sumptuque tot gentibus et linguis transcripta Biblia et
importata sunt; horum periculis et cruciatibus erepta de flammis
hostilibus et vastitate; horum laboribus et vigiliis omnem in
partem enucleata studiosissime; die noctuque sacras Litteras
imbibere, de suggestibus omnibus sacras Litteras edidere, immensa
volumina sacris Litteris ditavere, fidelissimis commentariis
sacras Litteras explicuere cibos et inediam sacris Litteris
condivere, occupati denique sacris in Litteris, ad senectutem
decrepitam pervenere.
Quod si frequenter ipsi quoque ab auctoritate maiorum, ab
Ecclesiae praxi, a successione Pontificum, a Conciliis
oecumenicis, a traditionibus apostolicis, a cruore Martyrum, a
scitis Praesulum, a visis eventisque mirabilibus argumentati
sunt; tamen omnium maxime et libentissime sanctarum Litterarum
testimonia densa conglobant, haec premunt, in his habitant, huic
"armaturae fortium" duces robustissimi, sarta tecta civitatis Dei
contra nefarios impetus quotidie munientes, optimo iure primas
partes honoratissimasque porrigunt.
Quo magis demiror illam exceptionem adversarii superbam et
fatuam, qui velut aquam in profluente quaeritans, sic in
Scripturis confertissimis Scripturarum penuriam obiectat.
Tantisper se Patribus assensurum dicit, dum sacris Litteris
adhaerescunt. Num loquitur ex animo? Curabo igitur procedant
armati atque stipati Christo, Prophetis, Apostolis atque omni
apparatu biblico, celeberrimi auctores, antiquissimi Patres,
sanctissimi viri, Dionysius, Cyprianus, Athanasius, Basilius,
Nazianzenus, Ambrosius, Hieronymus, Chrysostomus, Augustinus,
latinusque Gregorius. Regnet in Anglia fides illa, quam hi
Patres, amicissimi Scripturarum, ex Scripturis exstruunt. Quas
afferunt, afferemus; quas conferunt, conferemus; quod inferunt,
inferemus. Placet? Excrea, dic sodes--Minime vero, inquis, nisi
recte exponant--Quid est hoc ipsum, recte? Arbitratu tuo. Nihilne
pudet labyrinthi?
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account