The Acts of the General Assemblies of the Church of ScotlandChurch of Scotland. General Assembly
History
The Acts of the General Assemblies of the Church of Scotland
Church of Scotland. General Assembly
Ecclesiastical law -- Scotland; Scotland -- Church history -- 17th century
_Non tantum nobis deferimus, nondum eos renovato cum Deo fœdere, & votis
nuncupatis dignos edidimus fructus, ut nostrum exemplum vobis proponere
libeat: Quod tamen experti fumus, de Dei erga nos gratia, quod gratitudo
erga Deum, quod gloria ipsius a nobis flagitat, celare non audemus.
Quecunque nostra male merita sunt in conspectu Dei & hominum; certe ex quo
die nos de religìoso fœdere cum Deo & inter nos ineundo cogitavimus, a
portis inferorum revocari, & res nostræ omnes in Deum nostrum necessario
__ conjectæ melius habere cæperunt, & fæliciore hactenus successu
processerunt. Quod si de fœderis huiusmodi religiosa societate cocunda
(quod rerum veltrarum & Religionis in_ Britannia _nostra ex fœdere nuper
inito perpurgandæ & stabilandæ commodo fieri possit) vestræ prudentiæ
visum fuerit cogitare, & ex consilio eorum quorum interest statuere, ac
eum aliis Reformatis Ecclesiis agere (proea qua apud omnes valetis gratia)
ut eandem vobiscum ineant rationem, non dubium est, per Domini ac Dei
nostri benignissimi_ Jesu Christi _in Ecclesias suas gratiam, fore, ut non
modo, quod certissimum adversus impendentia mala persugium anno superiore
missis ex_ Zelandia _literis denunciastis: Ecclesiæ Reformatæ arctioris
Societatis vinculo inter se unita ad hostium conatus impetusque frangendos
corroberentur & confirmantur; sed disiecti etiam lapides Domus Dei per_
Germaniam _ex rudere & cineribus ridevivi recolligantur, ac gloriosum
Domini nostri Templum ibidem instauretur: & purioris Religionis
Professores in istis Ecclesiis, per resipiscentiam ad eum qui percussit
eos, reversi, & quod nullis canescat sæculis fœdere, Domino nobiscum
coadunati, malis, sub quorum pondere tot annos gemiscunt, tandem
subleventur. Qui Dies longe optatissimus si per Dei gratiam semel
illuxerit: de consiliorum communione inter Reformatarum Ecclesiarum
Synodos per Legatos & Literas concilianda redivivi possit ratio, per quam
Ecclesiæ hostes compescantur, hæreses opprimantur, & schismata
retarciantur, pax cum Deo & inter Ecclesias firma conservetur, & gloriosum
Dei opus in Evangelio per orbem terrarum propagando, & Antichristi regno
abolendo promoveatur. Quod ut optandum, & sperandum, piis & prudentibus
vestris meditationibus, ut bonnum semen fæcundissimo solo commendamus._
_Edinburgi._ 4 Junii 1644.
Vestræ Dignitati & Fraternitati addictissimi, Pastores & Seniores
Nationalis Synodi Scoticanæ, &c. nostro omnium nomine ac mandato.
DIRECT.
_Ecclesiis Dei, qua sunt in unitis Hollandiæ, Zelandiæ, aliisque fœderati_
Belgii _Provinciis._
_Ordinance concerning Bursars._
The Assembly understanding that the Overture for maintaining Bursars, in
the Assembly holden in the year 1641. upon the 7. of August, Sess. 15 is
never yet put in practice: Do therefore Ordain Presbyteries to put the
same in practice with all diligence, and to make account thereof to the
next Assembly.
_Ordinance for up lifting and imploying Penalties contained in Acts of
Parliament, upon pious uses._
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account