The Acts of the General Assemblies of the Church of ScotlandChurch of Scotland. General Assembly
History
The Acts of the General Assemblies of the Church of Scotland
Church of Scotland. General Assembly
Ecclesiastical law -- Scotland; Scotland -- Church history -- 17th century
_Ergo quod anno superiori, veluti signo dato, Reformatas omnes Ecclesias,
missis ex_ Zelandia _literis commonuistis, ut cum impostores_, Jesu _nomen
impudenter ementiti, cæterique Antichristi satellites, quo securius in
populum erroribus Pontificiis fascinatum grassari, & puriores Christi
Ecclesias funditus extirpare queant, arctissimâ conjuratione Sociati ad
impia consilia patranda sese accinxerunt, Ita Ecclesiæ quoque Reformatæ
sine mora consilia in medium alacriter conferant, & animos ac vires
conjungant, ut perniciem sibi omnibus intentatam in hostium capita
retorqueant: ni fecerint, tam pudendæ ignaviæ excusatione apud
posteritatem carituri: consilium non minus prudens & fidum, quam fælix &
salutare libenter & tum agnovimus & nunc ipso etiam eventu comprobamus._
_Principio autem ad hoc consequendum necessarium videtur, ut sine morâ
convolemus omnes ad Deum nostrum clementissimum, qui postquam Ecclesiarum
Reformatarum mores minimè reformatos multis annis longanimitate suâ
pertulisset, ferulam primum, mox etiam gladium vibratum interminata,
tandem rubentem & madidum suorumque sanguine calentem & spumantem per
regiones plurimas jam diu circumtulis; in nos denique reliquos nunc
intentat, nisi mature resipuerimus, & de domo ipsius amplius purgandâ, de
gratia Domini nostri_ Jesu Christi_ pluris facienda, de cultu Dei
ipsiusque institutis religiosius habendis, de Sabbatho ejus sanctificando,
a quo nimium oculos nostros avertimus, & de moribus ad pietatis normam
componendis magis serio quam hactenus a nobis factum est, nobiscum
statuentes cum populo Dei sub_ Nehemia, Josia, _reliquisque piis
Gubernatoribus, religioso fœdere percusso, tanquam firmissimo vinculo Deo
obstricti, nos internes arctius adversus hostes univerimus, ut avertat
Deus jam fumantem & capitibus nostris imminentem iram, quam peccata nostra
plurima & maxima adversus nos prevocerunt & accenderunt._
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account